previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


de Caelio vide, quaeso, ne quae lacuna sit in auro. ego ista non novi. sed certe in collubo est detrimenti satis. huc aurum si acceditsed quid loquor? tu videbis. habes Hegesiae genus, quod Varro laudat.

[2] venio ad Tyrannionem. ain tu? verum hoc fuit? sine me? at ego quotiens, cum essem otiosus, sine te tamen nolui? quo modo hoc ergo lues? uno scilicet si mihi librum miseris; quod ut facias etiam atque etiam rogo. etsi me non magis liber ipse delectabit quam tua admiratio delectavit. amo enim πάντα φιληδείμονα teque istam tam tenuem θεωρίαν tam valde admiratum esse gaudeo. etsi tua quidem sunt eius modi omnia. scire enim vis; quo uno animus alitur. sed, quaeso, quid ex ista acuta et gravi refertur ad τέλος?

sed longa oratio est, et tu occupatus es in meo quidem fortasse aliquo negotio. et pro isto asso sole quo tu abusus es in nostro pratulo a te nitidum solem unctumque repetemus. sed ad prima redeo. librum, si me amas, mitte. tuus est enim profecto, quoniam quidem est missus ad te. [3] “ Chremés, tantumne ab tua est otí tibi,
ut etiam Oratorem legas? macte virtute! mihi quidem gratum est et erit gratius si non modo in tuis libris sed etiam in aliorum per librarios tuosAristophanemreposueris proEupoli.”

[4] Caesar autem mihi inridere visus estquaesoillud tuum, quod erat et εὐπινὲς et urbanum. ita porro te sine cura esse iussit ut mihi quidem dubitationem omnem tolleret. Atticam doleo tam diu; sed quoniam iam sine horrore est, spero esse ut volumus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Evelyn Shuckburgh, Evelyn S. Shuckburgh, 1908)
hide Dates (automatically extracted)
Sort dates alphabetically, as they appear on the page, by frequency
Click on a date to search for it in this document.
46 BC (1)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: