Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
letter:
This text is part of:
Table of Contents:
book 8
Scr. Luceriae xiii aut
xii K. Mart.
a. 705 (49).
CN. MAGNVS PROCOS. s. D. C. MARCELLO L. LENTVLO COSS.
book 10
book 14
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
multa me sollicitant et ex rei publicae tanto motu et ex iis periculis quae mihi ipsi intenduntur et sescenta sunt; sed mihi nihil est molestius quam Statium manu missum; “ nec meum imperium, ac mátto imperium, nón simultatém meam
reverteri saltem!
” nec quid faciam scio neque tantum est in re quantus est sermo. ego autem ne irasci possum quidem iis quos valde amo; tantum doleo ac mirifice quidem. † cetera in magnis rebus†. minae Clodi contentionesque quae mihi proponuntur modice me tangunt; etenim vel subire eas videor mihi summa cum dignitate vel declinare nulla cum molestia posse. dices fortasse: “dignitatis ἅλις tamquam δρυός, saluti, si me amas, consule.” me miserum! cur non ades? nihil profecto te praeteriret. ego fortasse τυφλώττω et nimium τῷ καλῷ προσπέπονθα.
Scanned printed text.
The National Endowment for the Humanities provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.