previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


scripseram ad te epistulam quam darem iiii Idus. sed eo die is cui dare volueram non est profectus. venit autem eo ipso die illeceleripesquem Salvius dixerat. attulit uberrimas tuas litteras; quae mihi quiddam quasi animulae instillarunt; recreatum enim me non queo dicere. sed plane τὸ συνέχον effecisti. ego enim non iam id ago, mihi crede, ut prosperos exitus consequar. sic enim video, nec duobus his vivis nec hoc uno nos umquam rem publicam habituros. ita neque de otio nostro spero iam nec ullam acerbitatem recuso. unum illud extimescebam, ne quid turpiter facerem vel dicam iam ne fecissem.

[2] sic ergo habeto, salutaris te mihi litteras misisse neque solum has longiores quibus nihil potest esse explicatius, nihil perfectius, sed etiam illas breviores in quibus hoc mihi iucundissimum fuit, consilium factumque nostrum a Sexto probari, pergratumque mihi tu ... fecisti; a quo et diligi me et quid rectum sit intellegi scio. longior vero tua epistula non me solum sed meos omnis aegritudine levavit. itaque utar tuo consilio et ero in Formiano, ne aut ad urbem ἀπάντησις mea animadvertatur aut, si nec hic nec illic eum videro, devitatum se a me putet.

[3] quod autem suades ut ab eo petam ut mihi concedat ut idem tribuam Pompeio quod ipsi tribuerim, id me iam pridem agere intelleges ex litteris Balbi et Oppi quarum exempla tibi misi. misi etiam Caesaris ad eos sana mente scriptas quo modo in tanta insania. sin mihi Caesar hoc non concedat, video tibi placere illud, me πολίτευμα de pace suscipere; in quo non extimesco periculum (cum enim tot impendeant, cur non honestissimo depecisci velim?) sed vereor ne Pompeio quid oneris imponam, “μή μοι γοργείην κεφαλὴν δεινοῖο πελώρουintorqueat. mirandum enim in modum Gnaeus noster Sullani regni similitudinem concupivit. εἰδώς σοι λέγω. nihil ille umquam minus obscure tulit. “cum hocne igiturinquiesesse vis?” beneficium sequor, mihi crede, non causam, ut in Milone, ut in . . . sed hactenus. “causa igitur non bona est?”

[4] immo optima, sed agetur, memento, foedissime. primum consilium est suffocare urbem et Italiam fame, deinde agros vastare, urere, pecuniis locupletum non abstinere. sed cum eadem metuam ab hac parte, si illim beneficium non sit, rectius putem quidvis domi perpeti. sed ita meruisse illum de me puto ut ἀχαριστίας crimen subire non audeam, quamquam a te eius quoque rei iusta defensio est explicata.

[5] de triumpho tibi adsentior quem quidem totum facile et libenter abiecero. Egregie probo fore ut, dum vagamur, πλόος ὡραῖος obrepat. “si modoinquissatis ille erit firmus.” est firmior etiam quam putabamus. de isto licet bene speres. promitto tibi, si valebit, tegulam illum in Italia nullam relicturum. “Tene igitur socio?” contra me hercule meum iudicium et contra omnium antiquorum auctoritatem, nec tam ut illa adiuvem quam ut haec ne videam cupio discedere. noli enim putare tolerabilis horum insanias nec unius modi fore. etsi quid te horum fugit, legibus, iudiciis, senatu sublato libidines, audacias, sumptus, egestates tot egentissimorum hominum nec privatas posse res nec rem publicam sustinere? abeamus igitur inde qualibet navigatione; etsi id quidem ut tibi videbitur, sed certe abeamus. sciemus enim, id quod exspectas, quid Brundisi actum sit.

[6] bonis viris quod ais probari quae adhuc fecerimus scirique ab iis nos non profectos valde gaudeo, si est nunc ullus gaudendi locus. de Lentulo investigabo diligentius. id mandavi Philotimo, homini forti ac nimium optimati.

[7] extremum est ut tibi argumentum ad scribendum fortasse iam desit. nec enim alia de re nunc ulla scribi potest, et de hac quid iam amplius inveniri potest? sed quoniam et ingenium suppeditat (dico me hercule ut sentio) et amor quo et meum ingenium incitatur, perge, ut facis, et scribe quantum potes. in Epirum quod me non invitas, comitem non molestum, subirascor. sed vale. nam ut tibi ambulandum, ungendum, sic mihi dormiendum. etenim litterae tuae mihi somnum attulerunt

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Evelyn Shuckburgh, Evelyn S. Shuckburgh, 1908)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: