This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[7] qua re quid ad me scripsisti de permutatione ? , quasi vero nunc me non tuae facultates sustineant, qua in re ipsa video miser et sentio quid sceleris admiserim, cum de visceribus tuis et fili tui satis facturus sis quibus debes, ego acceptam ex aerario pecuniam tuo nomine frustra dissiparim. sed tamen et M. Antonio, quantum tu scripseras, et Caepioni tantundem solutum est ; mihi ad id quod cogito hoc quod habeo satis est Sive enim restituimur sive desperamur, nihil amplius opus est. tu si forte quid erit molestiae, te ad Crassum et ad Calidium conferas censeo. quantum Hortensio credendum sit nescio.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.