previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


dederam ad te litteras antea quibus erat scriptum Tulliam nostram Crassipedi pr. non. April. esse desponsam, ceteraque de re publica privataque perscripseram. postea sunt i5 haec acta : non. Apr. senatus consulto Pompeio pecunia decreta in rem frumentariam ad HS CCCC sed eodem die vehementer actum de agro Campano clamore senatus prope contionali. acriorem causam inopia pecuniae faciebat et annonae caritas. non praetermittam ne illud quidem M. Furium Flaccum, equitem Romanum, hominem nequam, Capitolini et Mercuriales de conlegio eiecerunt praesentem ad pedes unius cuiusque iacentem. exiturus

1 a. d. viii Idus Aprilis sponsalia Crassipedi praebui. huic convivio puer optimus, Quintus tuus meusque, quod perleviter commotus fuerat, defuit A. d. vii Idus Aprilis veni ad Quintum eumque vidi plane integrum, multumque is mecum sermonem habuit et perhumanum de dis cordus mulierum nostrarum. quid quaeris? nihil festivius. Pomponia autem etiam de te questa est ; sed haec coram agemus. A puero ut discessi, in aream tuam veni. [3] res agebatur multis structoribus. Longilium redemptorem cohortatus sum. fidem mihi faciebat se velle nobis placere. domus erit egregia ; magis enim cerni iam poterat quam quantum ex forma iudicabamus ; itemque nostra celeriter aedificabatur. eo die cenavi apud Crassipedem ; cenatus in hortos ad Pompeium lectica latus sum. Luci eum convenire non potueram quod afuerat; videre autem volebam quod eram postridie Roma exiturus et quod ille in Sardiniam iter habebat. hominem conveni et ab eo petivi ut quam primum te nobis redderet. statim dixit. erat autem iturus, ut aiebat, a. d. III id. April. ut aut Labrone aut Pisis conscenderet. tu, mi frater, simul et ille venerit, primam navigationem, dum modo idonea tempestas sit, ne omiseris. [4] 2 A. d. vi Idus AprA. ante lucem hanc epistulam conscripsi eramque in itinere ut eo die apud T. Titium in Anagnino manerem, postridie autem in Laterio cogitabam, inde, cum in Arpinati qumque dies fuissem, ire in Pompeianum, rediens aspicere Cumanum ut, quoniam in Nonas Maias Miloni dies prodicta est, pridie Nonas Romae essem teque, mi carissime et suavissime frater, ad eam diem, ut sperabam, viderem. aedificationem Arcani ad tuum adventum sustentari placebat. fac, mi frater, ut valeas quam primuinque venias.

1 VI 1-3

2 VII

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Evelyn Shuckburgh, Evelyn S. Shuckburgh, 1908)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: