This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] qua re omni studio a te, mi Brute, contendo ut Ciceronem meum ne dimittas tecumque deducas; quod ipsum, si rem publicam cui susceptus es respicis, tibi iam iamque faciendum est. renatum enim bellum est idque non parvum scelere Lepidi. exercitus autem Caesaris, qui erat optimus, non modo nihil prodest sed etiam cogit exercitum tuum flagitari. qui si Italiam attigerit, erit civis nemo quem quidem civem appellari fas sit, qui se non in tua castra conferat. etsi Brutum praeclare cum Planco coniunctum habemus; sed non ignoras quam sint incerti et animi hominum infecti partibus et exitus proeliorum. quin etiam si, ut spero, vicerimus, tamen magnam gubernationem tui consili tuaeque auctoritatis res desiderabit. subveni igitur, per deos, idque quam primum tibique persuade non te Idibus Martiis quibus servitutem a tuis civibus depulisti plus profuisse patriae quam si mature veneris profuturum. v Idus Quintiles.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.