previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

25. His litteris recitatis fuere qui exercitum in Africam mittundum censerent et quam primum Adherbali subveniundum; de Iugurtha interim uti consuleretur, quoniam legatis non paruisset. [2] sed ab isdem illis regis fautoribus summa ope enisum, ne tale decretum fieret. [3] ita bonum publicum, uti in plerisque negotiis solet, privata gratia devictum. [4] legantur tamen in Africam maiores natu nobiles, amplis honoribus usi. in quis fuit M. Scaurus, de quo supra memoravimus, consularis et tum senatus princeps. [5] ii, quod res in invidia erat, simul et ab Numidis obsecrati, triduo navem ascendere. dein brevi Uticam adpulsi litteras ad Iugurtham mittunt: quam ocissume ad provinciam adcedat, seque ad eum ab senatu missos. [6] ille ubi accepit homines claros, quorum auctoritatem Romae pollere audiverat, contra inceptum suom venisse, primo conmotus metu atque lubidine divorsus agitabatur: timebat iram senatus, [7] ni paruisset legatis; porro animus cupidine caecus ad inceptum scelus rapiebat. [8] vicit tamen in avido ingenio pravom consilium. [9] igitur exercitu circumdato summa vi Cirtam inrumpere nititur, maxume sperans diducta manu hostium aut vi aut dolis sese casum victoriae inventurum. [10] quod ubi secus procedit neque quod intenderat efficere potest, ut, prius quam legatos conveniret, Adherbalis potiretur, ne amplius morando Scaurum, quem plurumum metuebat, incenderet, cum paucis equitibus in [p. 75] provinciam venit. [11] ac tametsi senati verbis graves minae nuntiabantur, quod ab oppugnatione non desisteret, multa tamen oratione consumpta legati frusta discessere.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (Axel W. Ahlberg, 1919)
load focus English (John Selby Watson, Rev. John Selby Watson, M.A., 1899)
load focus Latin
hide References (34 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: