previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

93. at Marius multis diebus et laboribus consumptis anxius trahere cum animo suo, omitteretne inceptum, quoniam frustra erat, an fortunam opperiretur, qua saepe prospere usus fuerat. [2] quae quom multos dies noctisque aestuans agitaret, forte quidam Ligus, ex cohortibus auxiliariis miles gregarius, castris aquatum egressus haud procul ab latere castelli, quod avorsum proeliantibus erat, animum advortit inter saxa repentis cocleas, quarum quom unam atque alteram, dein plures peteret, studio legundi paulatim prope ad summum montis egressus est. [3] ubi postquam solitudinem intellexit, more ingeni humani cupido difficilia faciundi animum adorta. [4] et forte in eo loco grandis ilex coaluerat inter saxa, paulum modo prona, deinde inflexa atque aucta in altitudinem, quo cuncta gignentium natura fert. quoius ramis modo, modo eminentibus saxis nisus Ligus in castelli planitiem pervenit, quod cuncti Numidae intenti proeliantibus aderant. [5] exploratis omnibus, quae mox usui fore ducebat, eadem regreditur, non temere, uti ascenderat, sed temptans omnia et circumspiciens. [6] itaque Marium propere adit, acta edocet, hortatur, ab ea parte qua ipse ascenderat castellum temptet, pollicetur sese itineris periculique ducem. [7] Marius cum Ligure promissa eius cognitum ex praesentibus misit. quorum uti quoiusque ingenium erat, ita rem difficilem aut facilem nuntiavere; consulis animus tamen paulum adrectus. [8] itaque ex copia tubicinum et cornicinum numero quinque quam velocissumos delegit et cum [p. 129] iis, praesidio qui forent, quattuor centuriones, omnisque Liguri parere iubet et ei negotio proxumum diem constituit.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (Axel W. Ahlberg, 1919)
load focus English (John Selby Watson, Rev. John Selby Watson, M.A., 1899)
load focus Latin
hide References (24 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: