previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


18 His cognitis, primum malagmata subiciam, quae fere non sunt refrigerandi sed calfaciendi causa reperta. Est tamen, quod refrigerare possit, ad calidas podagras aptum, Habet gallae et immaturae et alterius, coriandri seminis, cicutae, lacrimae aridae, cummis, singulorum plenum acetabulum; cerati eloti, quod πεπλυμένον Graeci vocant, selibram.

Reliqua fere calefaciunt. Sed quaedam digerunt materiam, quaedam extrahunt, quae ἐπισπαστικά vocantur; pleraque certis magis partibus membrorum adcommodata sunt.

Si materia extrahenda est, ut in hydropico, in lateris dolore, in incipiente abscessu, in suppurationeque mediocri, aptum est id, quod habet resinae aridae, nitri, Hammoniaci, galbani, singulorum pondo; cerae pondo. Aut in quo haec sunt: aeruginis rasae, turis, singulorum P. II; Hammoniaci salis P. VI; squamae aeris, cerae, singulorum P. VIII; resinae aridae P. XII; aceti cyathus. Idem praestat cumini farina cum struthio et melle.

Si iecur dolet, id in quo est balsami lacrimae P. XII; costi, cinnamomi, casiae corticis, murrae, croci, iunci rotundi, balsami seminis, iridis Illyricae, cardamomi, amomi, nardi, singulorum P. XVI. [p. 18] Quibus adicitur nardum unguentum, donec cerati crassitudo sit. Et huius quidem recentis usus est: si vero servandum est, resinae terebenthinae P. XVI, cerae P. X ex vino leni contunduntur, tum eo miscentur.

At si lienis torquet, glandis, quam balanon μυρεψικήνGraeci vocant, cortex et nitrum paribus portionibus contunduntur, respergunturque aceto quam acerrimo. Ubi cerati crassitudinem habet, linteo ante in aqua frigida madefacto inlinitur et sic inponitur, supraque farina hordeacea inicitur: sed manere ibi non amplius sex horis debet, ne lienem consumat; satiusque est id bis aut ter fieri.

Commune autem et iocineri et lieni et abscessibus et strumae, parotidibus, articulis, calcibus quoque suppurantibus aut aliter dolentibus, etiam concoctioni ventris Lysias composuit ex his: opopanacis, styracis, galbani, resinae, singulorum P. II; Hammoniaci, bdelli, cerae, sebi taurini, iridis aridae P. IIII; cachryos acetabulo, piperis granis XL; quae contrita irino unguento temperantur.

Ad laterum autem dolores compositio est Apollophanis, in qua sunt resinae terebenthinae, turis fuliginis, singulorum P. IIII; bdelli, Hammoniaci, iridis, sebi vitulini aut caprini a renibus, visci, singulorum P. IIII. Haec autem eadem omnem dolorem levant, dura emolliunt, mediocriter calfaciunt.

A idem latus Andreae quoque malagma est, quod etiam resolvit, educit umorem, pus maturat,[p. 20] ubi id maturum est, cutem rumpit, ad cicatricem perducit. Prodest impositum minutis maioribusque abscessibus, item articulis ideoque et coxis et pedibus dolentibus: item, si quid in corpore conlisum est, reficit; praecordia quoque dura at inflata emollit, ossa extrahit, ad omnia denique valet, quae adiuvare calor potest. Id habet cerae P. I; visci, sycamini, quam alias sycomorum vocant, lacrimae, singulorum P. I; piperis et rotundi et longi, Hammoniaci thymiamatis, bdelli, iridis Illyricae, cardamomi, amomi, xylobalsami, turis masculi, murrae, resinae aridae, singulorum P. Z; pyrethri, cocci Cnidi, spumae nitri, salis Hammoniaci, aristolociae Creticae, radicis ex cucumere agresti, resinae terebenthinae liquidae, singulorum P. XX. Quibus adicitur unguenti irini, quantum satis est ad ea mollienda atque cogenda.

Praecipuum vero est ad resolvenda, quae astricta sunt, mollienda, quae dura sunt, digerenda, quae coeunt, id, quod ad Polyarchum auctorem refertur. Habet iunci quadrati, cardamomi, turis fuliginis, amomi, cerae, resinae liquidae pares portiones.

Aliud ad eadem nilei: croci magmatis, quod quasi recrementum eius est, P. IIII; Hammoniaci thymiamatis, cerae, singulorum P. XX. Ex quibus duo priora ex aceto teruntur, cera cum rosa liquatur, et tum omnia iunguntur.

Proprie etiam dura emollit id, quod Moschi esse dicitur. Habet galbani unciam; turis fuliginis P. =; cerae, Hammoniaci thymiamatis trientes; picis aridae P. II; aceti heminas tres.

[p. 22] Fertur etiam ad digerenda, quae coeunt, sub auctore Medio, quod habet cerae P. =; panacis P. S.; squamae aeris, aluminis rotundi, item scissilis, singulorum P. I; plumbi combusti P. IS.

Ad eadem Pantaenus utebatur calcis P. S.; sinapis contriti, item faeni Graeci, aluminis, singulorum P. I; sebi bubuli P. IIS.

Ad strumam multa malagmata invenio. Credo qum, quo peius id malum est minusque facile discutitur, eo plura esse temptata, quae in personis varie responderunt.— Andrias auctor est, ut haec misceantur: urticae seminis P. I; piperis rotundi, bdelli, galbani, Hammoniaci thymiamatis, resinae liquidae, cerae, pyrethri, piperis longi, lactucae marinae seminis, sulpuris ignem non experti, quod apyron vocatur, pares portiones. Hoc autem quod Niconis est: faecis aridae aceti, spumae nitri, salis Hammoniaci, sinapis, cardamomi, radicis ex cucumere silvestri, resinae, singulorum P. VIII; quae ex leni vino contunduntur.

Expeditius ad idem fit, quod habet visci, simini stercoris, resinae, sulpuris ignem non experti pares portiones; et in quo est sulpuris P. I, lapidis quem pyriten vocant P. IIII, cumini acetabulum. Item in quo est lapidis eiusdem pars una, sulpuris duae partes, resinae terebenthinae partes tres.

Arabis autem cuiusdam est ad strumam et orientis tubercula, quae phymata vocantur, quod haec digerit. Habet murrae, salis Hammoniaci, turis, resinae et liquidae et aridae, croci magmatis, cerae,[p. 24] singulorum P. I; lapidis eius quem pyriten vocant P. IIII; quibus quidam adiciunt sulpuris P. II.

Est etiam proficiens in struma et in iis tuberibus, quae difficiliter concocuntur, et in iis, quae carcinode vocantur, quod ex his constat: sulpuris P. II; nitri P. IIII, murrae P. Vi, fuliginis turis P. zzz, salis Hammoniaci P. =, cerae P. I.

Protarchus autem ad parotidas eaque tubercula, quae melicerides favi vel phymata nominantur, item mala ulcera pumicis, resinae pineae liquidae, turis fuliginis, spumae nitri, iridis, singulorum P. VIII cum cerae P. VIIII miscebat, hisque olei cyathum et dimidium adiciebat.

At adversus panum, ... tum primum orientem, quod phygetron Graeci vocant, et omne tuberculum, quod phyma nominatur, miscetur ocra quae Attice nominatur cum duabus partibus similae, hisque cum tunduntur subinde mel instillatur, donec malagmatis crassitudo sit.

Discutit etiam omne tuberculum, quod phyma vocatur, id quod habet calcis, nitri spumae, piperis rotundi, singulorum P. I; galbani P. II; salis P. IIII, quae excipiuntur cerato ex rosa facto.

Supprimitque omne quod abscedit id, in quo est galbani, fabae fresae, singulorum P. I; murrae, turis, ex radice capparis corticis, singulorum P. IIII. Satisque omni abscedentia digerit murex combustus et bene contritus aceto subinde adiecto.

[p. 26] At si satis sanguis subit, recte imponitur quod adversus phymata quoque potest. Constat ex his: bdellis, styracis, Hammoniaci, galbani, resinae aridae et liquidae pineae, item ex lentisco, turis, iridis, singulorum P. II.

Carcinode vero phymata commode his leniuntur: galbani, visci, Hammoniaci, resinae terebenthinae, † in, singulorum P. I; sebi taurini P. S.; faecis combustae quam maxima portione, dum id siccius non faciat quam esse malagma oportet.

Quod si facie contusa livor subcruentus est, haec compositio nocte et die imposita tollit: aristolochiae, Hammoniaci thymiamatis, galbani, resinae aridae et ex lentisco liquidae, turis masculi, iridis Illuricae, cerae, singulorum P. IIII. Idem faba quoque imposita proficit.

Sunt etiam quaedam malagmata, quae anastomotica Graeci vocant, quoniam aperiendi vim habent. Quale est, quod ex his constat: piperis longi, spumae nitri, singulorum P. II; erysimi P. IIII, quae cum melle miscentur. Idoneaque etiam strumae aperiendae sunt. Eius generis est ... vehementiusque ex his est id, quod habet calcis P. IIII; piperis grana VI; nitri, cerae, singulorum P. XII; mellis P. =; olei heminam.

[p. 28] Niconis quoque est quod resolvit, aperit, purgat. Habet alcyoneum, sulpur, nitrum, pumicem paribus portionibus, quibus tantum picis et cerae adicitur, ut fiat cerati crassitudo.

Ad spissa autem Aristogenis fit ex his: sulpuris P. I; resinae terebenthinae, nitri spumae, et ex scilla partis interioris, plumbi eloti, singulorum P. II; turis fuliginis P. VIII; ficus aridae quam pinguissimae, sebi taurini, singulorum P. VIII; cerae P. XII; iridis Macedonicae P. VI; sesami fricti acetabulum.

Maximeque nervis et articulis malagma convenit. Igitur Euthyclei est ad articulos, et ad omnem dolorem et ad vesicae, et ad recenti cicactrice contractos articulos, quas ancylas Graeci nominant, quod habet: fuliginis turis acetabulum; resinae tantundem; galbani sine surculis sescunciam; Hammoniaci, bdelli ... P. III ... singulorum P. =; cerae P. S. Ad eosdem digitos iridis, Hammoniaci, galbani, nitri, singulorum P. XIIII; resinae liquidae P. VI; cerae P. XVI.

Ad dolores articulorum Sosagorae: plumbi combusti, papaveris lacrimae, corticis hyoscyami, styracis, peucedani, sebi, resinae, ceae, pares portiones.

Chrysippi: resinae liquidae, sandaracae, piperis, singulorum P. XII; quibus cerae paulum adicitur.

Clesiphontis: cerae Creticae, resinae terebenthinae, nitri quam ruberrumi, singulorum P. S., olei cyathi [p. 30] tres. Sed id nitrum ante per triduum instillata aqua teritur, et cum sextario eius incoquitur, donec omnis umor consumatur. Potest vero ea compositio etiam ad parotidas, phymata, strumam omnemque coitum umoris emolliendum.

Ad articulos fici quoque aridi partem nepetae mixtam vel uvam taminiam sine seminibus cum puleio recte aliquis imponit.

Eadem podagrae praesidio sunt. Sed ad eam fit Aristonis quoque, quod habet: nardi, cinnamomi, casiae, chamaeleontis, iunci rotundi, singulorum P. VIII; sebi caprini ex irino liquati P. XX. iridis P. I, quae in aceto quam acerrimo iacere per XX dies debet. Idem autem etiam recentia phymata doloresque omnes discutit.

At Theoxenus ad pedum dolores sebi a renibus partem tertiam, salis partes duas miscebat, hisque membranulam inlitam imponebat, tum signum iniciebat Hammoniacum thymiama in aceto liquatum.

At Numerinus podagram ceterosque articulos induratos hoc molliebat: habrotoni, rosae aridae, papaveris lacrimae, singulorum P. III; resinae terebenthinae P. IIII; turis, spumae nitri, singulorum P. VIII; iridis, aristolochiae, singulorum P. XII; cerae P. III; quibus adicitur cedri cyathus I, olei laurei cyathi III, olei acerbi sextarius.

Si quando autem in articulis callus increvit, Dexius docuit inponere calcis P. IIII; cerussae P. VIII; resinae pineae P. XX; piperis grana XXX; cerae P. =; quibus, dum contunduntur, hemina vini lenis instillatur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
hide References (25 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: