Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
14 Idem casus manet eos, quorum in spina vertebra exciderunt: id enim non potest fieri, nisi et medulla, quae per medium, et duabus membranulis, nervis qui continent, ruptis. Excidunt autem et in posteriorem partem et in priorem et supra saeptum transversum et infra. In utramque partem exciderint, a posteriore parte vel tumor vel sinus † donec. Si super saeptum id incidit, manus resolvuntur, vomitus aut nervorum distentio insequitur, spiritus difficulter movetur, dolor urguet et aures obtusae sunt. Si sub saepto, femina resolvuntur, urina subprimitur, interdum etiam sine voluntate prorumpit. Ex eiusmodi casibus, ut tardius quam ex capitis, sic tamen intra triduum homo moritur. Nam quod Hippocrates dixit, vertebra in exteriorem partem prolapsa pronum hominem collocandum esse et extendendum, tum calce aliquem super ipsum os debere consistere, et id intus inpellere, in iis accipiendum, quae paulum excesserunt, non is, quae toto loco mota sunt. Nonnumquam enim nervorum inbecillitas efficit, ut, quamvis non exciderit vertebra, tantum parvum tamen aut ... in priore partem promineat. Id non iugulat: sed ab interiore parte ne contingit quidem † posse: ab exteriore si[p. 568] propulsum est, plerumque iterum redit, nisi, quod admodum rarum est, vis nervis restituta est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.