previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Callidissimi rusticarum rerum, Silvine, genera terreni tria esse dixerunt, campestre, collinum, montanum. Campum non aequissima situm planitie nec perlibrata, sed exigue prona, collem clementer et molliter adsurgentem, montem 2 sublimem et asperum, sed nemorosum et herbidum, maxime probaverunt. [2] His autem generibus singulis senae species contribuuntur, soli pinguis vel macri, soluti vel spissi, umidi vel sicci, quae qualitates inter se mixtae 'vicibus et alternatae plurimas efficiunt agrorum varietates. Eas enumerare non est artificis agricolae; neque enim artis officium est per species, quae sunt innumerabiles, evagari sed 1ingredi per genera, quae possunt et cogitatione mentis et ambitu [3] verborum facile copulari. Recurrendum est igitur ad qualitatum 2inter se dissidentium quasi quasdam 3 4 5 6 [p. 110] coniunctiones,' quas Graeci συζυγίας ἐναντιοτήτων,7nos " discordantium comparationes " tolerabiliter dixerimus. Atque etiam significandum est ex omnibus, quae terra progeneret, plura campo magis quam colle, plura pingui solo quam macro laetari. [4] De siccaneis et riguis non comperimus, utra numero vincant, quoniam utrimque paene infinita sunt,8quae siccis quaeque umidis locis gaudent; sed ex his nihil non melius resoluta humo quam densa provenit. Quod noster quoque Vergilius, cum et alias fecundi arvi laudes rettulisset, adiecit, et cui putre solum namque hoc imitamur arando. Neque, enim aliud est colere quam resolvere et [5] fermentare terram; ideoque maximos quaestus ager praebet idem pinguis ac putris, quia cum plurimum reddat, minimum poscit, et quod postulat exiguo labore atque impensa conficitur. Praestantissimum igitur tale solum iure dicatur. Proximum deinde huic pinguiter densum, quod impensam [6] coloni laboremque magno fetu remuneratur. Tertia est ratio loci rigui, quia sine impensa fructum reddere potest. Hanc primam Cato esse dicebat, qui maxime reditum pratorum ceteris anteponebat; sed nos de [7] agitatione terrae nunc loquimur, non de situ. Nullum deterius habetur genus quam quod est pariter siccum et densum et macrum, quia cum difficulter 9 10 [p. 112] tradetur, tum ne tractatum quidem gratiam refert nec relictum pratis vel pascuis abunde sufficit. Itaque hic ager sive exercetur seu cessat, colono est paenitendus ac tamquam pestilens refugiendus. Nam ille mortem facit, hic taeterrimam comitem mortis famem, si tamen Graecis camenis habemus fidem clamitantibus: “λιμῷ δ᾽ οἴκτιστον θανέειν.” [8] Sed nunc potius uberioris soli meminerimus, cuius demonstranda est duplex tractatio, culti et silvestris. De silvestri regione in arvorum formam redigenda 11prius dicemus, quoniam est antiquius facere agrum quam colere. Incultum igitur locum consideremus, siccus an umidus, nemorosus arboribus an lapidibus confragosus, iuncone sit et 12gramine vestitus an 13 [9] filictis 14aliisve frutectis impeditus. Si umidus erit, abundantia uliginis ante siccetur fossis. Earum duo genera cognovimus, caecarum et patentium. Spissis atque cretosis regionibus apertae relinquuntur; at ubi solutior humus est, aliquae fiunt patentes, quaedam etiam occaecantur, ita ut in ora5hiantium 15 16 17 18 [p. 114] fossarum competant. Sed 19latius apertas summa parte declivesque et ad solum coartatas imbricibus supinis similes facere conveniet; nam quarum recta sunt latera, celeriter aquis vitiantur et superioris [10] soli lapsibus replentur. Opertae rursus occaecari debebunt sulcis in altitudinem tripedaneam depressis; qui cum parte dimidia lapides minutos vel nudam glaream receperint, aequentur superiecta terra, quae fuerat effossa. Vel si nec lapis erit nec glarea, sarmentis connexus velut funis informabitur in eam crassitudinem, quam solum fossae possit angustae [11] quasi accommodatam coartatamque capere. Tum per imum 20contendetur, ut super calcatis cupressinis vel pineis aut, si eae non erunt, aliis frondibus terra contegatur, in principio atque exitu fossae more ponticulorurn binis saxis tantummodo pilarum vice constitutis et singulis superpositis, ut eius modi constructio ripam sustineat, ne praecludatur umoris inlapsus atque exitus. Nemorosi frutectosique tractus duplex cura est vel exstirpandis radicitus arboribus et removendis vel, si rarae sunt, tantum succidendis incendendisque [12] et inarandis.Ac saxosum facile est expedire lectione 21 22 [p. 116] lapidum, quorum si magna est abundantia, velut quibusdam substructionibus partes agri sunt occupandae, ut reliquae emundentur, vel in altitudinem sulco depresso lapides obruendi;quod tamen ita [13] faciendum erit, si suadebit operarum vilitas. 23Iunci et graminis pernicies24repastinatio est, filicis 25frequens exstirpatio, quae vel aratro fieri potest; quoniam intra biennium saepius convulsa emoritur,26celerius etiam, si eodem tempore stercores et lupino vel faba conseras, ut cum aliquo reditu medearis agri vitio. Namque constat filicem sationibus et stercoratione facilius interimi.27Verum et si subinde nascentem falce decidas, quod vel puerile opus est, intra praedictum tempus vivacitas eius absumitur. [14] Sed iam expediendi rudis agri rationem 28sequitur cultorum novalium cura, de qua mox quid censeam profitebor, si quae ante discenda sunt, arvorum studiosis praecepero. Plurimos antiquorum, qui de rusticis rebus scripserunt, memoria repeto quasi confessa nec dubia signa pinguis ac frumentorum fertilis agri prodidisse dulcedinem soli propriam, herbarum et arborum [15] proventum, colorem 29nigrum vel cinereum. Nihil de ceteris ambigo, de colore satis admirari non possum cum alios tum etiam30Cornelium Celsum, non solumagricolationissed universae naturae 31 32 33 34 35 36 37 38 [p. 118] prudentem virum, sic et sententia et visu deerrasse, ut oculis eius tot paludes, tot etiam campi salinarum non occurrerent, quibus fere contribuuntur praedicti [16] colores. Nullum enim temere videmus locum, qui modo pigrum contineat umorem, non eundem vel nigri vel cinerei coloris, nisi forte in eo fallor ipse, quod non putem aut in solo limosae paludis et uliginis amarae aut in maritimis areis salinarum gigni posse laeta frumenta. Sed est manifestior hic antiquorum error, quam ut pluribus argumentis convincendum sit. Non ergo color tamquam certus auctor testis est [17] bonitatis arvorum; et ideo frumentarius ager, id est pinguis, magis aliis qualitatibus aestimandus est. Nam ut fortissimae pecudes diversos et paene innumerabiles, sic etiam robustissimae terrae plurimos et varios colores sortitae sunt. Itaque considerandum erit, ut solum quod excolere destinamus, [18] pingue sit. Per se tamen id parum est, si dulcedine caret; quod utrumque satis expedita nobis ratione contingit discere. Nam perexigua conspargitur 39aqua glaeba manuque subigitur, ac si glutinosa est, quamvis levissimo tactu pressa inhaerescit et picis in morem ad digitos lentescit habendo, ut ait Vergilius, eademque inlisa humo non dissipatur, quae res nos admonet inesse tali materiae naturalem [19] sucum et pinguitudinem.Sed si velis scrobibus 40 [p. 120] egestam humum recondere et recalcare, cum aliquo quasi fermento abundaverit, certum erit esse eam pinguem; cum defuerit, exilem; cum aequaverit, mediocrem. Quamquam ista, quae nunc rettuli, non tam vera possint41videri, si sit pulla terra, quae [20] melius proventu frugum approbatur. Saporem 42quoque sic 43dinoscemus:44ex ea parte agri, quae maxime displicebit, effossae glaebae et in fictili vaso madefactae dulci aqua permisceantur ac more faeculenti vini diligenter colatae gustu explorentur; nam qualem traditum ab eis rettulerit umor saporem, talem esse dicemus eius soli.45Sed et citra hoc experimentum multa sunt, quae et dulcem terram et frumentis habilem significent, ut iuncus, ut calamus, ut gramen, ut trifolium, ebulum, rubi, pruni silvestres et alia complura, quae etiam indagatoribus aquarum nota non nisi 46dulcibus terrae venis educantur. [21] Nec contentos esse nos oportet prima specie summi soli, sed diligenter exploranda est inferioris materiae qualitas, terrena necne sit. Frumentis autem sat erit, si aeque bona suberit bipedanea humus; arboribus altitudo quattuor pedum abunde est. Haec cum ita exploraverimus, agrum sationibus 47 48 49 50 51 52 [p. 122] faciundis expediemus. Is autem non minimum exuberat, si curiose et scite subigitur. Quare antiquissimum est formam huius operis conscribere,53quam velut sectam legemque in proscindendis agris sequantur agricolae. [22] Igitur in opere boves arte iunctos habere convenit, quo speciosius ingrediantur sublimes et elatis capitibus ac minus colla eorum labefactentur iugumque melius aptum cervicibus insidat. Hoc enim genus iuncturae maxime probatum est. Nam illud, quod in quibusdam provinciis usurpatur, ut cornibus inligetur iugum, fere repudiatum est ab omnibus qui praecepta rusticis conscripserunt, neque immerito. [23] Plus enim queunt pecudes collo et pectore conari quam cornibus, atque hoc modo tota mole corporis totoque pondere nituntur; at illo refractis et resupinis capitibus excruciantur aegreque terrae summam partem levi admodum vomere sauciant. Et ideo minoribus aratris moliuntur, quia 54non valent alte perfossa novalium terga 55rescindere; quod cum fit, omnibus virentibus plurimum confertur,56nam penitus arvis sulcatis maiore incremento segetum arborumque [24] fetus grandeseunt. Et in hoc igitur a Celso dissensio, qui reformidans impensam, quae scilicet largior est in amplioribus armentis,57censet et exiguis vomeribus et dentalibus terram subigere, quo minoris formae bubus id administrari possit;ignorans plus esse 58 59 60 61 62 [p. 124] reditus in ubertate frugum quam impendii, si maiora mercemur armenta, praesertim in Italia, ubi arbustis atque oleis consitus ager altius resolvi ac subigi desiderat, ut et summae radices vitium olearumque vomeribus rescindantur, quae si maneant, frugibus obsint, et inferiores penitus subacto solo facilius [25] capiant umoris alimentum. Potest tamen illa Celsi ratio Numidiae et Aegypto convenire, ubi plerumque arboribus viduum solum frumentis seminatur; atque eius modi terram pinguibus harenis putrem velut cinerem solutam quamvis levissimo dente moveri satis est. Bubulcum autem per proscissum ingredi oportet alternisque versibus obliquum tenere aratrum et alternis recto plenoque sulcare, sed ita necubi crudum solum et immotum relinquat, quod agricolae [26] scamnum vocant; boves, cum ad arborem venerint, fortiter retinere ac retardare, ne in radicem maiore nisu vomis impactus colla commoveat, neve aut cornu bos ad stipitem vehementius offendat aut extremo iugo truncum delibet ramumque deplantet. Voce potius quam verberibus terreat, ultimaque sint opus recusantibus remedia plagae. Numquam stimulo lacessat iuvencum, quae res taetricum 63calcitrosumque eum reddit, non numquam tamen admoneat 64 [p. 126] [27] flagello. Sed nec in media parte versurae consistat detque requiem in summa, ut spe cessandi totum spatium bos agilius enitatur. Sulcum autem ducere longiorem quam pedum centum viginti contrarium pecori est, quoniam plus aequo fatigatur ubi hunc [28] modum excessit. Cum ventum erit ad versuram, in priorem partem iugum propellat et boves inhibeat, ut colla eorum refrigescant, quae celeriter conflagrant, si adsidue stringuntur,65et ex eo tumor ac deinde ulcera invadunt. Nec minus dolabra quam vomere bubulcus utatur et praefractas stirpes summasque radices, quibus ager arbusto consitus implicatur, omnes refodiat ac persequatur.

1

2

3 sterceratione SAa, Lundström.

4 montem non sublimem Ald., Qesn., Schn.

5 et SAa, vett. edd., Lundström.

6 qualitatium SA et R aliquot, Lundström. a Cf. Varro, R.R. I. 6. 2. b Cf. Palladius, I. 5. 5.

7

8

9 Graec, om., spat, relict. R plerique.

10 cum (R) utique p. i. sint (R aliquot) Ald., Gesn. a Vergil, Georg. II. 204. b Cf. Cato, 9.

11

12

13

14

15 derigenda S: dirigenda A et R aliquot, vett. edd.

16 sic Lundström cum codd. plerisque ut videtur: an vel de R nonnulli, cett. edd.

17 sic Lundstrōm cum Laurentiano 53. 27: ac SAR, cett. edd.

18 filictia R plerique, Ald., Gesn., Schn.: felictis SA, Lundstrōm: filicibus vett. edd.: salictis R pauci.

19

20

21 sed patentes latius Schn.: sed et petentes latius Ald., Gesn.

22 humum M. a The text here translated accepts the emendation of Ragnar Sobel (" En Columellakonjektur," Apophoreta Gotoburgensia Vilelmo Lundstrōm Oblata Gothenburg, 1936, pp. 169-170), reversing the illogical position of covered and open ditches as found in most of the manuscripts and in

23

24

25

26

27

28

29

30

31 utilitas R aliquot.

32 pernities S, Lundström.

33 felicis SA, Lundström.

34 sic Lundstrōm, praeeunte. Madvig.: convulsae moritur vel moriuntur codd. et edd. vulgo, sed convulsa Schneider, Corrigenda.

35 interemi S1A, Lundström.

36 ruris agricolationem R plerique, vett. edd.

37 colorem om. AR, vett. edd.

38 etiam om. R, edd. ante Schn.

39

40 conspergitur S2 et R aliquot, edd. ante Lundstrōm. a Georg. II. 250. Palladius (I. 5. 3) also considers this a test of fat soil; but Pliny (XVII. 27) remarks that stickiness is not a true test of fat soil, for potter's clay has the same quality.

41

42

43

44

45

46

47 possunt M, Ald., Gesn., Schn.

48 Sapore Ald., Gesn., Schn.

49 sic om. Gesn., Schn.

50 dignoscemus, si ex Ald., Gesn., Schn.

51 humi M.

52 non tamen nisi AR, vett. edd. a Such a soil test is mentioned also by Vergil (Georg. II. 226-237) and Palladius (loc. cit.). Pliny (loc. cit.) rejects the test as inconclusive. b Cf. I. Praef. 24. c On testing by tasting cf. De Arb. 3. 6; Vergil, Georg. II. 238-247; Palladius, loc. cit.

53

54

55

56

57

58 conscripsere A et R plerique.

59 quia S, Lundstrōm: qui AR, et vulgo.

60 terra AR.

61 confert Ald., Gesn., Schn.

62 armentis edd.: argumentis SAR: iugamentis M. a Cf. Palladius, II. 3.1. Pliny, though apparently in agreement with Columella (N.H. XVIII. 177), speaks of yoking by the head as customary in the Alps (N.H. VIII. 179).

63

64 quae rea taetricum scripsi, praeeunte ex parte Lundström (q. r. taetratum): quae rescae tratum SA: q; reste (vel recte) tractum R: iuvencumque reste (vel recte) tractum vett. edd.: quod retrectantem Gesn., Schn., praeeunte Ursino (q. retractantem). a The arbustum was a plantation of trees to which vines were trained. b Cf. Varro, L.L. V. 135, dens, quod eo mordetur terra. c I.e. a "skip" or "balk."On the matter of ploughs

65

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (8 total)
  • Cross-references to this page (3):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: