Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[20] melius proventu frugum approbatur. Saporem 1quoque sic 2dinoscemus:3ex ea parte agri, quae maxime displicebit, effossae glaebae et in fictili vaso madefactae dulci aqua permisceantur ac more faeculenti vini diligenter colatae gustu explorentur; nam qualem traditum ab eis rettulerit umor saporem, talem esse dicemus eius soli.4Sed et citra hoc experimentum multa sunt, quae et dulcem terram et frumentis habilem significent, ut iuncus, ut calamus, ut gramen, ut trifolium, ebulum, rubi, pruni silvestres et alia complura, quae etiam indagatoribus aquarum nota non nisi 5dulcibus terrae venis educantur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.