previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Itaque non solum ea ratio est probandi arietis, si vellere candido vestitur, sed etiam si palatum atque lingua concolor lanae est. Nam cum hae corporis partes nigrae aut maculosae sunt, pulla vel etiam 1 2 3 4 5 [p. 238] varia nascitur proles; idque inter cetera eximie talibus numeris 6significavit idem qui supra: Illum autem, quamvis aries sit candidus ipse,7Nigra subest udo tantum cui lingua palato, Reice, ne maculis infuscet vellera pullis Nascentum.8 [2] Una eademque ratio est in crythraeis et nigris arietibus, quorum similiter, ut iam dixi, neutra pars esse debet discolor lanae, multoque minus ipsa universitas tergoris maculis variet. Ideo nisi lanatas oves emi non oportet, quo melius unitas coloris appareat: quae nisi praecipua est in arietibus, paternae notae plerumque natis inhaerent.9 [3] Habitus autem maxime probatur, cum est altus atque procerus, ventre promisso atque lanato, cauda longissima, densique velleris, fronte lata, testibus amplis, intortis cornibus: non quia magis hic sit utilis, (nam est melior mutilus aries) sed quia 10minime nocent intorta potius, quam surrecta et patula cornua. Quibusdam 11tamen regionibus, ubi caeli status uvidus ventosusque est, capros et arietes optaverimus vel amplissimis cornibus, quod ea porrecta 12altaque 13maximam partem capitis a tempestate defendant.14 [4] Itaque si plerumque 15est atrocior hiems,16hoc genus eligemus: si clementior, mutilum probabimus marem: quoniam est illud incommodum in cornuto, 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 [p. 240] quod cum sentiat se velut quodam naturali telo 28capitis armatum, frequenter in pugnam procurrit, et fit in feminas quoque procacior. Nam rivalem (quamvis solus admissurae non sufficit) violentissime persequitur, nec ab alio tempestive patitur iniri 29 [5] gregem, nisi cum est fatigatus libidine. Mutilus autem, cum se tanquam exarmatum intelligat, nec ad rixam promptus est, et in venere mitior. Itaque capri vel arietis 30petulci saevitiam pastores hac astutia repellunt. Mensurae pedalis robustam tabulam configunt aculeis, et adversam fronti cornibus religant. Ea res ferum prohibet 31a rixa, quoniam [6] stimulatum suo ictu ipsum se sauciat. Epicharmus autem Syracusanus, qui pecudum medicinas diligentissime conscripsit, affirmat pugnacem arietem mitigari terebra secundum auriculas foratis cornibus, qua curvantur in flexum. Eius quadrupedis aetas ad progenerandum optima est trima: nec tamen inhabilis usque in annos octo. Femina post bimatum maritari debet, iuvenisque habetur quinquennis: [7] fatiscit post annum septimum. Igitur, ut dixi, mercaberis 32oves intonsas.: 33variam et canam 34improbabis, quod sit incerti coloris. Maiorem trima dente 35minacem sterilem repudiabis. Eliges bimam vasti corporis, cervice 36prolixi villi, nec asperi, 37 38 39 40 41 42 43 44 45 [p. 242] lanosi et ampli uteri. Nam vitandus est glaber et exiguus. [8] Atque haec fere communia sunt in comparandis ovibus. Illa etiam tuendis: humilia facere stabula, sed in longitudinem potius quam in latitudinem porrecta,46ut simul et hieme calida sint, nec angustiae fetus oblidant.47Ea poni debent contra medium diem: namque id pecus, quamvis ex omnibus animalibus sit 48vestitissimum, frigoris tamen impatientissimum est, nec minus aestivi vaporis. Itaque cohors clausa sublimi macerie praeponi vestibulo debet, ut sit in eam tutus exitus aestuanti;49deturque opera, ne quis humor consistat, ut semper quam aridissimis filicibus 50vel culmis stabula constrata sint, quo purius 51et mollius incubent foetae, sintque illa 52mundissima, neque earum valetudo, ' quae praecipue custodienda est, infestetur uligine. [9] Omnia autem pecudi larga praebenda sunt alimenta. Nam vel exiguus numerus, cum pabulo satiatur, plus domino reddit, quam maximus grex, si senserit penuriam. Sequeris autem novalia non solum herbida, sed quae plerumque vidua sunt spinis; utamur 53enim saepius auctoritate divini carminis: Si tibi lanitium curae est, primum aspera silva Lappaeque tribulique absint; 54 55 56 57 58 59 60 61 [p. 244] [10] quoniam ea res, ut ait idem, scabras oves reddit, cum tonsis illotus 62adhaesit Sudor, et hirsuti secuerunt corpora vepres: tum etiam quotidie minuitur lanae fructus,63quae quanto prolixior in pecore concrescit, tanto magis obnoxia64est rubis, quibus velut hamis inuncata pascentium tergoribus avellitur. Molle vero pecus etiam velamen, quo protegitur, amittit,65atque id non parvo sumptu reparatur. [11] Inter auctores fere constat, primum esse admissurae tempus vernum Parilibus,66si sit ovis matura,67sin vero 68feta, circa Iulium mensem. Prius tamen haud dubie probabilius,69ut messem vindemia,70fructum deinde vineaticum fetura pecoris excipiat, et totius autumni pabulo satiatus agnus ante maestitiam frigorum atque hiemis ieiunium confirmetur. Nam melior est autumnalis verno, sicut ait verissime Celsus; quia 71magis ad rem pertinet, ut ante aestivum quam hibernum solstitium convalescat: solusque [12] ex omnibus bruma commode nascitur. Ac si res exigit, ut plurimi mares progenerandi sint, Aristoteles vir callidissimus rerum naturae praecipit 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 [p. 246] admissurae tempore observare siccis diebus halitus septentrionales, ut82contra ventum gregem pascamus, et eum spectans admittatur pecus: at si feminae generandae sunt, austrinos flatus captare, ut eadem ratione 83matrices ineantur. Nam illud, quod priore libro docuimus, ut admissarii dexter vel etiam sinister vinculo testiculos obligetur, in magnis gregibus operosum est. [13] Post feturam deinde longinquae regionis opilio villicus fere omnem sobolem pastioni 84reservat; suburbanae, teneros agnos, dum adhuc herbae sunt expertes, lanio tradit, quoniam et parvo sumptu devehuntur, et iis submotis, fructus lactis ex matribus non minor 85percipitur. Submitti tamen etiam in vicinia urbis quintum quemque 86oportebit. Nam [14] vernaculum pecus peregrino longe est utilius: nec committi debet, ut 87totus grex effetus 88senectute dominum destituat: cum praesertim boni pastoris vel prima cura sit annis omnibus in demortuarum vitiosarumque ovium locum totidem vel etiam plura capita substituere: quoniam saepe frigorum atque hiemis saevitia pastorem decipit, et eas oves 89interimit, quas ille tempore autumni ratus adhuc esse 90 [15] tolerabiles, non submoverat. Quo magis etiam propter hos casus, nisi quae validissima 91non 92com- 93 94 95 96 97 98 99 100 101 102 103 [p. 248] prehendatur hieme, novaque progenie repleatur numerus. Quod qui faciet, servare debebit, ne minori quadrimae, neve ei, quae excessit annos octo, prolem submittat. Neutra enim aetas ad educandum est idonea: tum etiam quod ex vetere materia nascitur, plerumque congeneratum parentis senium 104 [16] refert. Nam vel sterile vel imbecillum est. Partus vero incientis 105pecoris non secus quam obstetricum more custodiri debet. Neque enim aliter hoc animal quam muliebris sexus enititur, saepiusque etiam, quando 106est omnis rationis ignarum, laborat in partu. Quare veterinariae medicinae prudens esse debet pecoris magister, ut, si res exigat, vel integrum conceptum, cum transversus haeret locis genitalibus, extrahat, vel ferro divisum citra matris perniciem partibus educat,107quod Graeci vocant ἐμβρουλκῖαν. [17] Agnus autem, cum est editus, erigi debet, atque uberibus admoveri, tum 108etiam eius diductum 109os pressis humectare papillis, ut condiscat maternum trahere alimentum. Sed prius quam hoc fiat, exiguum lactis emulgendum 110est, quod pastores colostrum vocant: ea nisi aliquatenus emittitur, nocet agno qui primo biduo 111quo natus est, cum matre claudatur, ut et ea partum suum foveat, et ille matrem [18] agnoscere condiscat. Mox deinde quamdiu non lascivit, obscuro et calido septo 112custodiatur; postea 113 114 115 116 117 118 119 120 121 [p. 250] luxuriantem virgea cum comparibus hara122claudi oportebit, ne velut puerili nimia exultatione macescat: cavendumque est, ut tenerior separetur a [19] validioribus, quia robustus angit imbecillum. Satisque 123est mane prius quam grex procedat in pascua; deinde etiam crepusculo redeuntibus saturis ovibus admiscere agnos. Qui cum firmi esse coeperint,124pascendi sunt intra stabulum cytiso, vel medica,125tum etiam furfuribus, aut, si permittat annona, farina hordei vel ervi: deinde, ubi convalucrint, circa meridiem pratis aut novalibus 126villae continuis matres admovendae sunt, et septo emittendi agni, ut condiscant 127foris pasci. [20] De genere pabuli iam et ante diximus, et nunc eorum, quae omissa sunt, meminerimus, iucundis-simas herbas esse, quae aratro proscissis arvis nascantur; deinde quae pratis uligine carentibus; palustres silvestresque minime idoneas haberi. Nec tamen ulla sunt tam blanda pabula, aut128etiam pascua, quorum gratia 129non exolescat usu continuo, nisi pecudum fastidio pastor occurrerit praebito sale, quod velut 130aquae ac pabuli condimentum per aestatem canalibus ligneis impositum, cum e pastu redierint oves, lambunt, atque eo sapore cupidinem [21] bibendi pascendique concipiunt. At contra penuriae 131 132 133 134 135 136 137 138 139 [p. 252] hiemis succurritur obiectis intra tectum per praesepia cibis. Aluntur autem commodissime repositis ulmeis vel ex fraxino140frondibus, vel autumnali faeno, quod cordum vocatur. Nam id mollius et ob hoc [22] iucundius est, quam maturum. Cytiso quoque et sativa vicia 141pulcherrime pascuntur. Necessariae tamen, ubi cetera defecerunt, etiam ex leguminibus paleae. Nam per se hordeum, vel fresa cum faba cicercula sumptuosior est, quam ut suburbanis regionibus salubri pretio 142possit praeberi: sed sicubi vilitas 143permittit,144haud dubie 145sunt optima. [23] De temporibus autem pascendi, et ad 146aquam ducendi per aestatem non aliter sentio, quam ut prodidit Maro: Luciferi primo cum sidere frigida rura Carpamus, dum mane novum, dum gramina canent, Et ros in tenera pecori gratissimus herba, Inde, ubi quarta sitim caeli collegerit hora, Ad puteos, aut alta greges ad stagna ... perducamus, medioque die, ut idem, ad vallem, Sicubi magna Iovis antiquo robore quercus Ingentes tendit ramos, aut sicubi nigrum, Ilicibus crebris sacra nemus accubat umbra. [24] Rursus deinde iam mitigato vapore compellamus 147 148 149 150 151 152 153 [p. 254] ad154aquametiam per aestatem id faciendum estet iterum ad pabula 155producamus. Solis ad occasum, cum frigidus aera vesper Temperat, et saltus reficit iam roscida luna. Sed observandum est sidus aestatis per emersum Caniculae ut ante meridiem grex in occidentem spectans agatur et in eam partem progrediatur, post meridiem in orientem. Siquidem plurimum refert, ne pascentium capita sint adversa soli, qui plerumque nocet animalibus oriente praedicto sidere. [25] Hieme et vere matutinis temporibus intra septa contineantur, dum dies arvis gelicidia detrahat. Nam pruinosa herba pecudi gravedinem 156creat, ventremque157proluit. Quare etiam frigidis humi-disque temporibus anni semel die 158potestas aquae facienda est. [26] Tum qui sequitur gregem circumspectus ac vigilans (id quod omnibus et omnium quadrupedum custodibus praecipitia) magna clementia moderetur; idemque 159propior 160quia161silent, et in agendis recipiendisque ovibus adclamatione ac baculo minetur: nec unquam telum emittat in eas: neque ab his longius recedat: nec aut recubet,162aut considat. Nam nisi procedit, stare debet, quandoquidem 163 164 165 166 167 168 169 170 171 [p. 256] custodis officium sublimem celsissimamque oculorum veluti speculam desiderat, ut neque tardiores et gravidas, dum cunctantur,172neque agiles et fetas, dum procurrunt, separari 173a ceteris sinat; ne fur, aut bestia 174hallucinantem pastorem decipiat. Sed haec communia fere sunt in omni pecore ovillo. Nunc quae sunt generosi propria dicemus.

1 hirtus Ald.: ortos SAR.

2 fuerint SAa: fuerunt c.

3 reddi sed S2: reddis et S1: reddisset Ac.

4 vel tuendo add. Lundström: om. SAR.

5 nisi S: om. AR.

6

7

8

9

10

11

12

13

14

15

16

17 numeris ed. pr.: numeri SAac.

18 ipse S: ipsa Aac.

19 nasccntium SAac.

20 inheret SAac.

21 quia S: qui Ac.

22 quibusdam S: quibus Aac.

23 profecto SAac.

24 altoque SAac.

25 defendant ed. pr.: defendat SAac.

26 plerum SAa.

27 hiems a, ed. pr.: hiemis SA.

28

29

30

31

32

33

34

35

36

37 naturali telo S: naturate loco A.

38 inire ac: ini SA.

39 arietis a: arietes SA.

40 prohibet o: prohibita SA.

41 mercaberis ed. pr.: mercaveris S: mercaris Aac.

42 intonsas S: intonsis Aac.

43 calvamque Richter: et canam prior. edd.

44 trima dente ed. pr.: trime dentem SAac.

45 cervi et SAac. a See note on Book I. 1. 8.

46

47

48

49

50

51

52

53

54 porrectã S: profectam A.

55 obligant SAac.

56 sit S: om. AB.

57 aestuanti Richter: aestivandi prior. edd.

58 filicibus Se: felicibus Aa.

59 plurius SAR.

60 sint quala Gesner: sint quola SAac.

61 utamur ac: utantur c: utam S1A: utar S2.

62

63

64

65

66

67

68

69

70

71

72 inlutus S1A: inlotus .S2.

73 fructus S: om. Aac.

74 obnoxia S: obnoxium Aac.

75 admittit SAc: amittit a.

76 Parilibus S: paribus Aac.

77 matura S: mature Aac.

78 sin vero ed. pr.: sincera SAac.

79 probabilis SAac.

80 mensem vindemiam SAa: messem vindemiam c.

81 quia S: qui Aac.

82

83

84

85

86

87

88

89

90

91

92

93 et SAac.

94 ratione a: -em SA.

95 pastioni S: -e Aac.

96 minor ac: mino A: om. S.

97 quicumq; A.

98 ut S: om. Aac.

99 effectus Aac: effectu S.

100 eas oves Ald.: exe ovis S: ex eo vix Aac.

101 esse iS2: essem S1A.

102 validissimo SAac.

103 non Sa: anon A: anno c.

104

105

106

107

108

109

110

111

112

113 senium S2: se nimiũ S1Ac.

114 incientis Ursinus: incipientis codd.

115 quando Richter: quanto prior, edd.

116 educat S: ducat Aa: duca c.

117 tum S: cum Aac.

118 diductum S: de- Aac.

119 emulgendus SAac.

120 primo biduo Heinsius; moviduo S1Ac.

121 septo Sa: septe Ac.

122

123

124

125

126

127

128

129

130

131 area SAac.

132 satisque S: statimque A1ac.

133 coeperint A: ceperunt S.

134 medimedicatum S: medicatum A.

135 navalibus SA.

136 condiscant c: -at SAa.

137 aut S: ut Aac.

138 gratio S1A: ratio S2.

139 velut aquae ac Lundström: vel atquae ac S: vel atq; A Eae.

140

141

142

143

144

145

146

147 fragino SA.

148 vicia A: vitia Sac.

149 potio SAac.

150 si cubilitas SA.

151 permittit S: mittit AR.

152 dubie S: dubium Aac.

153 ad om. SAR.

154

155

156

157

158

159

160

161

162

163 ad om. SAac.

164 in pabula S: pabulo AR.

165 glaudigine S: glaudinem A.

166 ventem quae S1A1: ventrem S2.

167 die Ursinus: ei SA R.

168 -que add. ed. pr.

169 proprior SAR.

170 -que SAR.

171 recavet SAR. a Vergil, Georg. III, 336 f. b The text here gives no satisfactory sense and is certainly corrupt. The MS. reading proprior is meaningless and propior

172

173

174

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (6 total)
  • Cross-references to this page (2):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: