previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Nessotrophii cura similis, sed maior impensa est. Nam clausae pascuntur anates, querquedulae, boscides, phalerides,3 similesque volucres, quae stagna et paludes rimantur. Locus planus eligitur, isque munitur sublimiter pedum quindecim maceria: deinde clatris superpositis, vel grandi macula retibus contegitur, ne aut evolandi sit potestas domesticis avibus, aut aquilis vel accipitribus involandi. Sed ea tota maceries opere tectorio levigatur extra intraque, [2] ne feles, aut viverra perrepat. Media 1deinde parte nessotrophii lacus defoditur in duos pedes altitudinis, spatiumque longitudini2datur et latitudini quantum loci 3conditio permittit. [3] Ora lacus ne corrumpantur violentia restagnantis undae, quae semper induere debet, opere signino consternuntur, eaque non in gradus oportet erigi, sed paulatim clivo subsidere, ut tamquam e litore descendatur in aquam. Solum autem stagni per circuitum, quod sit instar modi totius duarum partium, lapidibus inculcatis ac 4tectorio muniendum est, ne possit herbas evomere, praebeatque nantibus aquae 5 6 7 8 9 10 11 12 13 [p. 398] [4] puram superficiem. Media rursus terrena pars esse debet, ut colocasiis conseratur, aliisque familiaribus aquae 14viridibus, quae inopacant avium receptacula. Sunt enim quibus cordi est vel in silvulis tamaricum, aut scirporum frutectis immorari. Nec ob hanc tamen causam totus locus silvulis occupetur, sed ut dixi, per circuitum vacet, ut sine impedimento, cum apricitate 15diei gestiunt aves, nandi velocitate concertent. [5] Nam quemadmodum desiderant esse quo 16irrepant, et ubi delitescentibus fluvialibus 17animalibus insidientur, ita offenduntur, si non sunt libera spatia, qua permeent. Extra lacum deinde per vicenos undique 18pedes gramine ripae vestiantur: sintque post hunc agri modum circa maceriam lapide fabricata et expolita tectoriis pedalia in quadratum cubilia, quibus innidificent aves: eaque contegantur intersitis buxeis aut myrteis fruticibus, qui non excedant altitudinem parietum. [6] Statim deinde perpetuus canaliculus humi de-pressus construatur, per quem quotidie mixti cum aqua cibi decurrant: sic enim pabulatur 19id genus avium. Gratissima est esca terrestris leguminis panicum et milium, necnon et hordeum: sed ubi copia est, etiam glans ac vinacea praebentur. Aquatilis autem cibi si sit facultas, datur cammarus, et 20 21 22 23 24 25 [p. 400] rivalis alecula, vel si qua sunt incrementi parvi fluviorum animalia. [7] Tempora concubitus eadem quae ceterae silvestres alites observant Martii, sequentisque mensis: per quos festucae 26surculique in vivariis 27passim spargendi sunt, ut colligere possint aves, quibus nidos construant. Sed antiquissimum est, cum quis nessotrophion constituere volet, ut praedictarum avium circa paludes, in quibus plerumque fetant, ova colligat, et cohortalibus gallinis subiciat. Sic enim excussi educatique pulli deponunt ingenia silvestria, clausique vivariis haud dubitanter progenerant. Nam si modo captas aves, quae consuevere libero 28victu, custodiae tradere velis, parere cunctantur in servitute. Sed de tutela nantium volucrum satis dictum est.

1

2

3

4

5

6 pinguescunt etiam maiores. Nam tenerrima pullities Schneider: pinguescunt etiam patriminam pullities SA: pinguescunt etiam propter nimiam pullutiem (pollicicm c) a.

7 opima edd.: optima codd.

8 phalerides edd.: plargides S: philagrides ac: om. A.

9 media ac: medio SA.

10 longitudini edd.: longitudinis codd.

11 loci ac: locis SA.

12 ac ac: ad SA.

13 ad quam a aquae c: aquam S: ad aquam A. a The text of this passage is undoubtedly corrupt. Schneider's restoration certainly gives the right sense, since

14

15

16

17

18

19

20 atque SAac.

21 apricitate ac: apricitatem SA.

22 quo edd.: qui codd.

23 fluvialibus SA: fluviaticis ac.

24 undique ac: undequi SA.

25 pabulatur Aac: ambulatur S. a Nelumbium speciosum, a plant of the lily kind which grows in the lakes and marshes of Egypt.

26

27

28

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: