previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

43. cum sic aliquot spectatis paribus adfectos dimisisset, contione inde advocata ita apud eos locutus fertur: [2] "Si, quem animum in alienae sortis exemplo paulo ante habuistis, eundem mox in aestimanda fortuna vestra habueritis, vicimus, milites; neque enim spectaculum modo illud sed quaedam veluti imago vestrae condicionis erat. [3] ac nescio an maiora vincula maioresque necessitates vobis quam captivis vestris Fortuna circumdederit: [4] dextra laevaque duo maria claudunt nullam ne ad effugium quidem navem habentes;1 circa Padus amnismaior Padus ac violentior Rhodano; ab tergo Alpes urgent, vix integris vobis ac vigentibus transitae. [5] hic vincendum aut moriendum, milites, est, ubi primum hosti occurristis. et eadem Fortuna quae [p. 126] necessitatem pugnandi imposuit praemia vobis ea victoribus proponit, quibus ampliora homines ne ab dis quidem immortalibus optare solent. [6] si Siciliam tantum ac Sardiniam parentibus nostris ereptas nostra virtute reciperaturi essemus, satis tamen ampla pretia essent; nunc quidquid2 Romani tot triumphis partum congestumque possident, id omne vestrum cum ipsis dominis futurum est. [7] in hanc tam opimam mercedem agite dum,3 [8?] dis bene iuvantibus arma capite! satis adhuc in vastis Lusitaniae Celtiberiaeque montibus pecora consectando nullum emolumentum tot laborum periculorumque vestrorum vidistis; [9] tempus est iam opulenta vos ac ditia stipendia facere et magna operae pretia mereri tantum itineris per tot montes fluminaque et tot armatas gentes emensos. [10] hic vobis terminum laborum Fortuna dedit; hic dignam mercedem emeritis stipendiis dabit. [11] "nec quam magni nominis bellum est tam difficilem existimaritis victoriam fore: saepe et contemptus hostis cruentum certamen edidit et incliti populi regesque perlevi momento victi sunt. [12] nam dempto hoc uno4 fulgore nominis Romani quid est cur illi vobis comparandi sint? [13] ut viginti annorum militia vestram cum illa virtute cum illa fortuna taceam, ab Herculis columnis ab Oceano terminisque ultimis terrarum per tot ferocissimos Hispaniae et Galliae populos vincentes huc pervenistis; pugnabitis cum [p. 128] exercitu tirone, [14?] hac ipsa aestate caeso victo5 circumsesso a Gallis, ignoto adhuc duci suo ignorantique ducem. [15] An me in praetorio patris, clarissimi imperatoris, prope natum,6 certe eductum, domitorem Hispaniae Galliaeque, victorem eundem non Alpinarum modo gentium, sed ipsarum, quod multo maius est, Alpium, cum semenstri hoc conferam duce, desertore exercitus sui? [16] cui si quis demptis signis Poenos Romanosque hodie ostendat, ignoraturum certum habeo utrius exercitus sit consul. [17] non ego illud parvi aestimo, milites, quod nemo est vestrum cuius non ante oculos ipse saepe militare aliquod ediderim facinus, cui non idem ego virtutis spectator ac testis notata temporibus locisque referre sua possim decora. [18] cum laudatis a me7 miliens donatisque, alumnus prius omnium vestrum quam imperator, procedam in aciem adversus ignotos inter se ignorantesque.

1 habentes doujat: habentibus P.

2 nunc quidquid Woelfflin: quidquid P.

3 agitedum koch: agite P.

4 uno P: vano Luchs.

5 A.U.C. 536

6 natum valla: notum P.

7 cum laudatis a meς: tum laudatis me P.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
hide References (54 total)
  • Commentary references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.59
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.8
    • E.C. Marchant, Commentary on Thucydides: Book 2, 2.8
  • Cross-references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lusitania
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Padus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Celtiberia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Columna
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hercules
  • Cross-references in general dictionaries to this page (34):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: