This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
11.
perpetratis quae ad pacem deum pertinebant,
de re publica belloque gerendo et quantum copiarum
et ubi quaeque essent, consules ad senatum rettulerunt.
duodeviginti legionibus bellum geri placuit:
[2]
binas consules sibi sumere, binis Galliam Siciliamque ac Sardiniam obtineri;
[3]
duabus Q. Fabium praetorem Apuliae,
duabus volonum Ti. Gracchum circa Luceriam praeesse; singulas C. Terentio proconsuli ad Picenum et
M. Valerio ad classem circa Brundisium relinqui; duas
urbi praesidio esse.
[4]
hic ut numerus legionum expleretur, sex novae legiones erant scribendae.
[5]
eas primo
quoque tempore consules scribere iussi et classem
parare, ut cum eis navibus, quae pro Calabriae litoribus
in statione essent, centum quinquaginta longarum classis
navium eo anno expleretur.
[6]
dilectu habito et centum
navibus novis deductis Q. Fabius comitia censoribus
creandis habuit; creati M. Atilius Regulus et P. Furius
Philus.
cum increbresceret rumor bellum in Sicilia esse,
[7]
T. Otacilius eo cum classe proficisci iussus est. cum
deessent nautae, consules ex senatus consulto edixerunt,
ut, qui L. Aemilio C. Flaminio censoribus milibus aeris
quinquaginta ipse aut pater eius census fuisset usque
ad centum milia, aut cui postea tanta res esset facta,
nautam unum cum sex mensum stipendio daret;
[8]
qui
supra centum milia usque ad trecenta, tris nautas cum
stipendio annuo; qui supra trecenta usque ad deciens
aeris, quinque nautas;
[9]
qui supra deciens, septem; senatores octo nautas cum annuo stipendio darent. ex hoc
edicto dati nautae armati instructique ab dominis cum
[p. 194]
triginta dierum coctis cibariis naves conscenderunt
tum primum est factum, ut classis Romana sociis navalibus privata inpensa paratis conpleretur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

