This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
20.
quibus diebus a Casilino re bene gesta recessum est, eis Gracchus in Lucanis aliquot cohortes
in ea regione conscriptas cum praefecto socium in
agros hostium praedatum misit.
[2]
eos effuse palatos
Hanno adortus haud multo minorem, quam ad Beneventum acceperat, reddidit hosti cladem atque in Bruttios raptim, ne Gracchus adsequeretur, concessit.
[3]
consules Marcellus retro, unde venerat, Nolam rediit;
Fabius in Samnites ad populandos agros recipiendasque
armis quae defecerant urbes processit.
[4]
Caudinus Samnis
gravius devastatus: perusti late agri, praedae pecudum
hominumque actae;
[5]
oppida vi capta Conpulteria, Telesia, Compsa inde; Fugifulae et Orbitanium ex Lucanis;
Blanda et Apulorum Aecae oppugnatae.
[6]
milia hostium
in his urbibus viginti quinque capta aut occisa, et recepti perfugae trecenti septuaginta; quos cum Romam
misisset consul, virgis in comitio caesi omnes ac de
saxo deiecti.
[7]
haec a Q. Fabio intra paucos dies gesta.
Marcellum ab gerundis rebus valetudo adversa Nolae
tenuit.
[8]
et a praetore Q. Fabio, cui circa Luceriam provincia erat, Acuca oppidum per eos dies vi captum
stativaque ad Ardoneas communita.
[9]
dum haec alia aliis locis, ab Romanis geruntur,
iam Tarentum pervenerat Hannibal cum maxima omnium,
quacumque ierat, clade;
[10]
in Tarentino demum agro pacatur
[p. 203]
incedere agmen coepit. nihil ibi violatum neque
usquam via excessum est; apparebatque non id modestia militum aut ducis *, sed ad conciliandos animos
Tarentinorum fieri.
[11]
ceterum cum prope moenibus successisset nullo ad conspectum primum agminis, ut rebatur, motu facto castra ab urbe ferme passus mille
locat.
[12]
Tarenti triduo ante, quam Hannibal ad moenia
accederet,
[13]
a M. Valerio propraetore, qui classi ad Brundisium praeerat, missus M. Livius inpigre conscripta
iuventute dispositisque ad omnes portas circaque muros,
qua res postulabat, stationibus die ac nocte iuxta intentus neque hostibus neque dubiis sociis loci quicquam
praebuit ad temptandam vim.
[14]
quare diebus aliquot frustra
ibi absumptis Hannibal, cum eorum nemo, qui ad lacum
Averni se adissent,
[15]
aut ipsi venirent aut nuntium litterasve mitterent, vana promissa se temere secutum cernens castra inde movit, tum quoque intacto agro Tarentino, quamquam simulata lenitas nihildum profuerat,
tamen spe labefactandae fidei haud absistens. Salapiam
ut venit, frumentum ex agris Metapontino atque Heracleensi—iam enim aestas exacta erat et hibernis
placebat locus—conportat.
[16]
praedatum inde Numidae
Maurique per Sallentinum agrum proximosque Apuliae
saltus dimissi, unde ceterae praedae haud multum,
equorum greges maxime abacti, e quibus ad quattuor
milia domanda equitibus divisa.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.