This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
30.
Marcellus cum omni exercitu profectus in
Leontinos, Appio quoque accito, ut altera parte adgrederetur, tanto ardore militum est usus ab ira inter
condiciones pacis interfectae stationis, ut primo impetu urbem expugnarent.
[2]
Hippocrates atque Epicydes,
postquam capi muros refringique portas videre, in arcem
sese cum paucis recepere; inde clam nocte Herbesum
perfugiunt.
[3]
Syracusanis octo milium armatorum agmine
profectis domo ad Mylan flumen nuntius occurrit captam
urbem esse, cetera falsa mixta veris ferens:
[4]
caedem
promiscuam militum atque oppidanorum factam, nec
quicquam puberum arbitrari superesse; direptam urbem,
bona locupletium donata.
[5]
ad nuntium tam atrocem
constitit agmen, concitatisque omnibus duces—erant
autem Sosis ac Dinomenes—, quid agerent, consultabant.
[6]
terroris speciem haud vanam mendacio praebuerant verberati ac securi percussi transfugae ad duo
[p. 214]
milia hominum;
[7]
ceterum Leontinorum militumque aliorum nemo post captam urbem violatus fuerat, suaque
omnia eis, nisi quae primus tumultus captae urbis
absumpserat, restituebantur.
[8]
nec ut Leontinos irent,
proditos ad caedem commilitones querentes, perpelli
potuere, nec ut eodem loco certiorem nuntium expectarent.
[9]
cum ad defectionem inclinatos animos cernerent praetores, sed eum motum haud diuturnum
fore, si duces amentiae sublati essent, exercitum ducunt
Megara,
[10]
ipsi cum paucis equitibus Herbesum proficiscuntur spe territis omnibus per proditionem urbis
potiundae.
[11]
quod ubi frustra eis fuit inceptum, vi agendum rati postero die Megaris castra movent, ut Herbesum omnibus copiis oppugnarent.
[12]
Hippocrates et
Epicydes, non tam tutum prima specie quam unum
spe undique abscisa consilium esse rati, ut se militibus
permitterent et adsuetis magna ex parte sibi et tura
fama caedis commilitonum accensis, obviam agmini
procedunt.
[13]
prima forte signa sescentorum Cretensium
erant, qui apud Hieronymum meruerant sub eis et
Hannibalis beneficium habebant, capti ad Trasumennum
inter Romanorum auxilia dimissique.
[14]
quos ubi ex signis
armorumque habitu cognovere, Hippocrates atque Epicydes ramos oleae ac velamenta alia supplicum porrigentes orare, ut reciperent sese, receptos tutarentur,
neu proderent Syracusanis, a quibus ipsi mox trucidandi populo Romano dederentur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

