This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
20.
Capua a consulibus iterum summa vi obsideri
coepta est, quaeque in eam rem opus erant comportabantur parabanturque.
[2]
Casilinum frumentum convectum; ad Volturni ostium, ubi nunc urbs est, castellum
communitum in eoque et Puteolis—triennio ante Fabius
Maximus munierat—praesidium impositum, ut mare
proximum
[3]
et flumen in potestate essent. in ea duo
maritima castella frumentum, quod ex Sardinia nuper
missum erat quodque M. Iunius praetor ex Etruria
eoemerat, ab Ostia convectum est, ut exercitui per
hiemem copia esset.
[4]
ceterum super eam cladem, quae
in Lucanis accepta erat, volonum quoque exercitus,
qui vivo Graccho summa fide stipendia fecerat, velut
exauctoratus morte ducis ab signis discessit.
[5]
Hannibal non Capuam neglectam neque in tanto
discrimine desertos volebat socios; sed prospero ex
temeritate unius Romani ducis successu in alterius ducis
exercitusque opprimendi occasionem imminebat.
[6]
Cn.
Fulvium praetorem Apuli legati nuntiabant primo, dum
urbes quasdam Apulorum, quae ad Hannibalem descivissent, oppugnaret, intentius rem egisse; postea nimio
successu et ipsum et milites praeda impletos in tantam licentiam socordiamque effusos, ut nulla disciplina
militiae esset.
[7]
cum saepe alias, tum paucis diebus ante
expertus, qualis sub inscio duce exercitus esset, in
Apuliam castra movit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

