This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
27.
interrupit hos sermones nocte, quae pridie
Quinquatrus fuit, pluribus simul locis circa forum incendium ortum.
[2]
eodem tempore septem tabernae, quae
postea quinque, et argentariae, quae nunc novae appellantur, arsere;
[3]
conprehensa postea privata aedificia
— neque enim tum basilicae erant—, conprehensae
lautumiae forumque piscatorium et atrium regium.
[4]
aedis Vestae vix defensa est tredecim maxime servorum opera, qui in publicum redempti ac manu missi
sunt.
[5]
nocte ac die continuatum incendium fuit; nec
ulli dubium erat humana id fraude factum esse, quod
pluribus simul locis, et iis diversis, ignes coorti essent.
itaque consul ex auctoritate senatus pro contione edixit,
[6]
qui, quorum opera id conflatum incendium, profiteretur, praemium fore libero pecuniam, servo libertatem.
[7]
eo praemio inductus Campanorum Calaviorum servus —
Manus ei nomen erat—indicavit dominos et quinque praeterea iuvenes nobiles Campanos, quorum parentes a Q. Fulvio securi percussi erant, id incendium
fecisse vulgoque facturos alia, ni conprendantur.
[8]
conprehensi ipsi familiaeque eorum. et primo elevabatur
index indiciumque: pridie eum verberibus castigatum
ab dominis discessisse, per iram ac levitatem ex re
fortuita crimen commentum;
[9]
ceterum ut coram coarguebantur, et quaestio ex ministris facinoris foro medio
[p. 325]
haberi coepta est, fassi omnes, atque in dominos servosque conscios animadversum est. indici libertas data
et viginti milia aeris.
[10]
consuli Laevino Capuam praetereunti circumfusa
multitudo Campanorum est obsecrantium cum lacrinis, ut sibi Romam ad senatum ire liceret oratum,
si qua misericordia tandem flecti possent, ne se ad
ultimum perditum irent nomenque Campanorum a
Q. Flacco deleri sinerent.
[11]
Flaccus sibi privatam simultatem cum Campanis negare ullam esse: publicas
inimicitias et esse et futuras, quoad eo animo esse
erga populum Romanum sciret.
[12]
nullam enim in terris
gentem esse, nullum infestiorem populum nomini Romano. ideo se moenibus inclusos tenere eos, quia, si
qui evasissent aliqua, velut feras bestias per agros
vagari et laniare et trucidare quodcumque obvium
detur.
[13]
alios ad Hannibalem transfugisse, alios ad Romam incendendam profectos. inventurum in semusto
foro consulem vestigia sceleris Campanorum.
[14]
Vestae
aedem petitam et aeternos ignes et conditum in penetrali fatale pignus imperi Romani. se minime censere
tutum esse Campanis potestatem intrandi Romana
moenia fieri.
[15]
Laevinus Campanos iure iurando a Flacco
adactos, quinto die, quam ab senatu responsum accepissent,Capuam redituros, sequi se Romam iussit.
[16]
hac
circumfusus multitudine, simul Siculis obviam egressis
secutisque Romam, praebuit speciem dolentis duarzum
clarissimarum urbium excidio ac celeberrimis viris
victos bello accusatores in urbem adducentia.
[17]
de re publica tamen primum ac de provinciis
ambo consules ad senatum rettulere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

