This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
33.
Campanis deinde senatus datus est, quorum oratio miserabilior, causa durior erat.
[2]
neque enim
meritas poenas negare poterant, nec tyranni erant,
in quos culpam conferrent;
[3]
sed satis pensum poenarum tot veneno absumptis, tot securi percussis senatoribus credebant: paucos nobilium superesse, quos
nec sua conscientia, ut quicquam de se gravius consulerent, impulerit, nec victoris ira capitis damnaverit;
eos libertatem sibi suisque et bonorum aliquam partem orare, cives Romanos adfinitatibus plerosque et
propinquis etiam cognationibus ex conubio vetusto
iunctos.
[4]
summotis deinde e templo paulisper dubitatur, an arcessendus a Capua Q. Fulvius esset —
mortuus enim post captam Claudius consul erat—,
ut coram imperatore, qui res gessisset, sicut inter
Marcellum Siculosque disceptatum fuerat, disceptaretur.
[5]
dein cum M. Atilium C. Fulvium fratrem Flacci, legatos
eius, et Q. Minucium et L. Veturium Philonem, item
Claudii legatos, qui omnibus gerendis rebus adfuerant,
in senatu viderent nec Fulvium avocari a Capua nec
differri Campanos vellent,
[6]
interrogatus sententiam M.
Atilius Regulus, cuius ex iis, qui ad Capuam fuerant,
maxima auctoritas erat,
[7]
"in consilio" inquit "arbitror me fuisse consulibus, Capua capta cum quaereretur, ecqui Campanorum bene meritus de re publica
nostra esset.
[8]
duas mulieres conpertum est, Vestiam
Oppiam Atellanam Capuae habitantem et Paculam
Cluviam, quae quondam quaestum corpore fecisset, illam
cotidie sacrificasse pro salute et victoria populi Romani, hanc captivis egentibus alimenta clam suppeditasse:
[p. 332]
[9]
ceterorum omnium Campanorum eundem erga
nos animum quem Carthaginiensium fuisse, securique
percussos a Q. Fulvio esse magis quorum dignitas
inter alios quam quorum culpa eminebat.
[10]
per senatum agi de Campanis, qui cives Romani sunt, iniussu
populi non video posse, idque et apud maiores nostros
in Satricanis factum esse, cum defecissent, ut M. Antistius tribunus plebis prius rogationem ferret, scisceretque plebs, uti senatui de Satricanis sententiae dicendae ius esset.
[11]
itaque censeo cum tribunis plebis
agendum esse, ut eorum unus pluresve rogationem
ferant ad plebem, qua nobis statuendi de Campanis
ius fiat."
[12]
L. Atilius tribunus plebis ex auctoritate
senatus plebem in haec verba rogavit: "omnes Campani, Atellani, Calatini, Sabatini, qui se dediderunt
in arbitrium dicionemque populi Romani Q. Fulvio
proconsuli,
[13]
quosque una secum dedidere, quaeque una
secum dedidere, agrum urbemque, divina humanaque,
utensiliaque sive quid aliud dediderunt, de iis rebus
quid fieri velitis, vos rogo, Quirites."
[14]
plebes sic iussit:
"quod senatus iuratus, maxima pars, censeat, qui adsient, id volumus iubemusque."
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

