This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
36.
cum in hac difficultate rerum consilium haereret, ac prope torpor quidam occupasset hominum mentes, tum Laevinus consul:
[2]
magistratus senatui
et senatum populo, sicut honore praestent, ita ad
omnia, quae dura atque aspera essent, subeunda duces
debere esse. "
[3]
si, quod iniungere inferiori velis, id
prius in te ac tuos ipse iuris statueris, facilius omnis
oboedientis habeas. nec impensa gravis est, cum ex
ea plus quam pro virili parte sibi quemque capere
principum vident.
[4]
itaque si classes habere atque ornare
volumus populum Romanum, privatos sine recusatione
remiges dare, nobismet ipsis primum imperemus.
[5]
aurum,
argentum, aes signatum omne senatores crastino die
in publicum conferamus, ita ut anulos sibi quisque et
coniugi et liberis, et filio bullam, et, quibus uxor
filiaeve sunt, singulas uncias pondo auri relinquant;
[p. 335]
argenti,
[6]
qui curuli sella sederunt, equi ornamenta et
libras pondo, ut salinum patellamque deorum causa
habere possint, ceteri senatores libram argenti tantum:
[7]
aeris signati quina milia in singulos patres familiae relinquamus:
[8]
ceterum omne aurum, argentum, aes
signatum ad triumviros mensarios extemplo deferamus
nullo ante senatus consulto facto, ut voluntaria conlatio et certamen adiuvandae rei publicae excitet ad
aemulandum animos primum equestris ordinis, dein
reliquae plebis.
[9]
hanc unam viam multa inter nos conlocuti consules invenimus. ingredimini dis bene iuvantibus. res publica incolumis et privatas res facile
salvas praestat;
[10]
publica prodendo tua nequiquam serves." in haec tanto animo consensum est, ut gratiae
ultro consulibus agerentur.
[11]
senatu inde misso pro se
quisque aurum et argentum et aes in publicum conferunt tanto certamine iniecto, ut prima aut inter
primos nomina sua vellent in publicis tabulis esse, ut
nec triumviri accipiundo nec scribae referundo sufficerent.
[12]
hunc consensum senatus equester ordo est
secutus, equestris ordinis plebs. ita sine edicto, sine
coercitione magistratus nec remige in supplementum
nec stipendio res publica eguit; paratisque omnibus
ad bellum consules in provincias profecti sunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.