previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

48. eo die Scipio C. Laelio cum sociis naualibus urbem custodire iusso ipse in castra legiones reduxit fessosque milites omnibus uno die belli operibus, [2] quippe qui et acie dimicassent et capienda urbe tantum laboris periculique adissent et capta cum iis qui in arcem confugerant iniquo etiam loco pugnassent, curare corpora iussit. [3] [p. 26089]postero die militibus naualibusque sociis conuocatis primum dis immortalibus laudes gratesque egit, qui se non urbis solum opulentissimae omnium in Hispania uno die compotem fecissent, sed ante eo congessissent omnis Africae atque Hispaniae opes, ut neque hostibus quicquam relinqueretur et sibi ac suis omnia superessent. [4] militum deinde uirtutem conlaudauit quod eos non eruptio hostium, non altitudo moenium, non inexplorata stagni uada, non castellum in alto tumulo situm, non munitissima arx deterruisset quo minus transcenderent omnia perrumperentque. [5] itaque quamquam omnibus omnia deberet, praecipuum muralis coronae decus eius esse qui primus murum adscendisset; profiteretur qui se dignum eo duceret dono. [6] duo professi sunt, Q. Trebellius, centurio legionis quartae, et Sex. Digitius, socius naualis. nec ipsi tam inter se acriter contendebant quam studia excitauerant uterque sui corporis hominum. [7] sociis C. Laelius, praefectus classis, legionariis M. Sempronius Tuditanus aderat. [8] ea contentio cum prope seditionem ueniret, Scipio tres recuperatores cum se daturum pronuntiasset qui cognita causa testibusque auditis iudicarent uter prior in oppidum transcendisset, [9] C. Laelio et M. Sempronio, aduocatis partis utriusque, P. Cornelium Caudinum de medio adiecit eosque tres recuperatores considere et causam cognoscere iussit. [10] [p. 26090]cum res eo maiore ageretur certamine quod amoti tantae dignitatis non tam aduocati quam moderatores studiorum fuerant, C. Laelius relicto consilio ad tribunal ad Scipionem accedit, eumque docet rem sine modo ac modestia agi ac prope esse ut manus inter se conferant: [11] ceterum, etiamsi uis absit, nihilo minus detestabili exemplo rem agi, quippe ubi fraude ac periurio decus petatur uirtutis. [12] stare hinc legionarios milites, hinc classicos, per omnes deos paratos iurare magis quae uelint quam quae sciant uera esse et obstringere periurio non se solum suumque caput sed signa militaria et aquilas sacramentique religionem. [13] haec ad eum de sententia P. Corneli et M. Semproni deferre. Scipio conlaudato Laelio ad contionem aduocauit pronuntiauitque se satis compertum habere Q. Trebellium et Sex. Digitium pariter in murum escendisse, seque eos ambos uirtutis causa coronis muralibus donare. [14] tum reliquos prout cuiusque meritum uirtusque erat donauit; ante omnes C. Laelium praefectum classis et omni genere laudis sibimet ipsi aequauit et corona aurea ac triginta bubus donauit.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (25 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: