previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

50. captiua deinde a militibus adducitur ad eum adulta uirgo, adeo eximia forma ut quacumque incedebat conuerteret omnium oculos. [2] Scipio percontatus patriam parentesque, inter cetera accepit desponsam eam principi Celtiberorum; adulescenti Allucio nomen erat. [3] extemplo igitur parentibus sponsoque ab domo accitis cum interim audiret deperire eum sponsae amore, ubi primum uenit, accuratiore eum sermone quam parentes adloquitur. [4] 'iuuenis' inquit 'iuuenem appello, quo minor sit inter nos huius sermonis uerecundia. ego cum sponsa tua capta a militibus nostris ad me ducta esset audiremque tibi eam cordi esse, [5] [p. 26094]et forma faceret fidem, quia ipse, si frui liceret ludo aetatis, praesertim in recto et legitimo amore, et non res publica animum nostrum occupasset, ueniam mihi dari sponsam impensius amanti uellem, tuo cuius possum amori faueo. [6] fuit sponsa tua apud me eadem qua apud soceros tuos parentesque suos uerecundia; seruata tibi est, ut inuiolatum et dignum me teque dari tibi donum posset. [7] hanc mercedem unam pro eo munere paciscor: amicus populo Romano sis et, si me uirum bonum credis esse quales patrem patruumque meum iam ante hae gentes norant, scias multos nostri similes in ciuitate Romana esse, [8] nec ullum in terris hodie populum dici posse quem minus tibi hostem tuisque esse uelis aut amicum malis.' [9] cum adulescens, simul pudore et gaudio perfusus, dextram Scipionis tenens deos omnes inuocaret ad gratiam illi pro se referendam, quoniam sibi nequaquam satis facultatis pro suo animo atque illius erga se merito esset, parentes inde cognatique uirginis appellati; [10] qui, quoniam gratis sibi redderetur uirgo ad quam redimendam satis magnum attulissent auri pondus, [11] orare Scipionem ut id ab se donum acciperet coeperunt, haud minorem eius rei apud se gratiam futuram esse adfirmantes quam redditae inuiolatae foret uirginis. [12] [p. 26095]Scipio quando tanto opere peterent accepturum se pollicitus, poni ante pedes iussit uocatoque ad se Allucio 'super dotem' inquit, 'quam accepturus a socero es, haec tibi a me dotalia dona accedent'; aurumque tollere ac sibi habere iussit. [13] his laetus donis honoribusque dimissus domum, impleuit populares laudibus meritis Scipionis: uenisse dis simillimum iuuenem, uincentem omnia cum armis, tum benignitate ac beneficiis. [14] itaque dilectu clientium habito cum delectis mille et quadringentis equitibus intra paucos dies ad Scipionem reuertit.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
hide References (13 total)
  • Cross-references to this page (9):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: