next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1. hic status rerum in Hispania erat. in Italia consul Marcellus Salapia per proditionem recepta Marmoreas et Meles de Samnitibus ui cepit. [2] ad tria milia militum ibi Hannibalis, quae praesidii causa relicta erant, oppressa: praedaet aliquantum eius fuitmiliti concessa. tritici quoque ducenta quadraginta milia modium et centum decem milia hordei inuenta. [3] ceterum nequaquam inde tantum gaudium fuit quanta clades intra paucos dies accepta est haud procul Herdonea urbe. [4] castra ibi Cn. Fuluius proconsul habebat spe recipiendae Herdoneae, quae post Cannensem cladem ab Romanis defecerat, nec loco satis tuto posita nec praesidiis firmata. [5] neglegentiam insitam ingenio ducis augebat spes ea quod labare iis aduersus Poenum fidem senserat, postquam Salapia amissa excessisse iis locis in Bruttios Hannibalem auditum est. [6] [p. 27002]ea omnia ab Herdonea per occultos nuntios delata Hannibali simul curam sociae retinendae urbis et spem fecere incautum hostem adgrediendi. exercitu expedito ita ut famam prope praeueniret magnis itineribus ad Herdoneam contendit et, quo plus terroris hosti obiceret, acie instructa accessit. [7] par audacia Romanus, consilio et uiribus impar, copiis raptim eductis conflixit. [8] quinta legio et sinistra ala acriter pugnam inierunt; ceterum Hannibal signo equitibus dato ut, cum pedestres acies occupassent praesenti certamine oculos animosque, circumuecti pars castra hostium, [9] pars terga trepidantium inuaderent, ipse Cn. Fului similitudinem nominisquia Cn. Fuluium praetorem biennio ante in iisdem deuicerat locisincrepans, similem euentum pugnae fore adfirmabat. neque ea spes uana fuit. [10] nam cum comminus acie et peditum certamine multi cecidissent Romanorum, [11] [p. 27003]starent tamen ordines signaque, equestris tumultus a tergo, simul a castris clamor hostilis auditus sextam [ante] legionem, quae in secunda acie posita prior ab Numidis turbata est, quintam deinde atque eos qui ad prima signa erant auertit; [12] pars in fugam effusi, pars in medio caesi, ubi et ipse Cn. Fuluius cum undecim tribunis militum cecidit. [13] Romanorum sociorumque quot caesa in eo proelio milia sint, quis pro certo adfirmet, cum tredecim milia alibi, alibi haud plus quam septem inueniam? [14] castris praedaque uictor potitur. Herdoneam, quia et defecturam fuisse ad Romanos comperit nec mansuram in fide, si inde abscessisset, multitudine omni Metapontum ac Thurios traducta, incendit: occidit principes qui cum Fuluio conloquia occulta habuisse comperti sunt. [15] Romani qui ex tanta clade euaserant diuersis itineribus semermes ad Marcellum consulem in Samnium perfugerunt.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
hide References (28 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, textual notes, 41.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, textual notes, 42.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.8
  • Cross-references to this page (19):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Marmoreae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Melae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Metapontus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Praeda
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Salapia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thurias
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thurini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ala
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cn. Fulvius Centumalus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hannibal
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Herdonia
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AUCTOR´ITAS PATRUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), HERDO´NEA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SALA´PIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SA´MNIUM
    • Smith's Bio, Centumalus
    • Smith's Bio, Ha'nnibal
    • Smith's Bio, Marcellus Clau'dius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: