previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

10. consules hortari et consolari senatum et dicere alias colonias in fide atque officio pristino fore: eas quoque ipsas quae officio decesserint si legati circa eas colonias mittantur qui castigent, non qui precentur, uerecundiam imperii habituras esse. [2] permissum ab senatu iis cum esset, agerent facerentque ut e re publica ducerent, pertemptatis prius aliarum coloniarum animis citauerunt legatos quaesiueruntque ab iis ecquid milites ex formula paratos haberent. [3] pro duodeuiginti coloniis M. Sextilius Fregellanus respondit et milites paratos ex formula esse, et si pluribus opus esset plures daturos, et quidquid aliud imperaret uelletque populus Romanus enixe facturos; [4] ad id sibi neque opes deesse, animum etiam superesse. [5] consules parum sibi uideri praefati pro merito eorum sua uoce conlaudari [eos] nisi uniuersi patres iis in curia gratias egissent, sequi in senatum eos iusserunt. [6] [p. 27024]senatus quam poterat honoratissimo decreto adlocutos eos, mandat consulibus ut ad populum quoque eos producerent, et inter multa alia praeclara quae ipsis maioribusque suis praestitissent recens etiam meritum eorum in rem publicam commemorarent. [7] ne nunc quidem post tot saecula sileantur fraudenturue laude sua: Signini fuere et Norbani Saticulanique et Fregellani et Lucerini et Uenusini et Brundisini et Hadriani et Firmani et Ariminenses, [8] et ab altero mari Pontiani et Paestani et Cosani, et mediterranei Beneuentani et Aesernini et Spoletini et Placentini et Cremonenses. [9] harum coloniarum subsidio tum imperium populi Romani stetit, iisque gratiae in senatu et apud populum actae. [10] duodecim aliarum coloniarum quae detractauerunt imperium mentionem fieri patres uetuerunt, neque illos dimitti neque retineri neque appellari a consulibus; ea tacita castigatio maxime ex dignitate populi Romani uisa est. [11] [p. 27025] cetera expedientibus quae ad bellum opus erant consulibus, aurum uicesimarium quod in sanctiore aerario ad ultimos casus seruabatur promi placuit. [12] prompta ad quattuor milia pondo auri. inde quingena pondo data consulibus et M. Marcello et P. Sulpicio proconsulibus et L. Ueturio praetori qui Galliam prouinciam erat sortitus, additumque Fabio consuli centum pondo auri praecipuum quod in arcem Tarentinam portaretur; [13] cetero auro usi sunt ad uestimenta praesenti pecunia locanda exercitui qui in Hispania bellum secunda sua fama ducisque gerebat.

load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
hide References (65 total)
  • Commentary references to this page (3):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.26
  • Cross-references to this page (49):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lucerini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Norbani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Paestani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Placentini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pontiani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Sextilius Fregellanus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Sulpicius Galba
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Saticulani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Signini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Spoletani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Adriani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aerarii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aesernia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aessrnini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ariminenses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aurum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Venusini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Beneventani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Brundisium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Censores
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Colonia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cosani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cremonensium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Firmanorum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fregellanorum
    • Harper's, Beneventum
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AERA´RIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), MANUMI´SSIO
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SOCII
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), VICE´SIMA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), A´DRIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ARI´MINUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), BENEVENTUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), COSA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CREMO´NA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), FIRMUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), FREGELLAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), GA´LLIA CISALPI´NA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ITA´LIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LUCE´RIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), NORBA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PAESTUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PLACEN´TIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PO NTIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SATI´CULA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SI´GNIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VENUSIA
    • Smith's Bio, Sexti'lius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (13):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: