previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

22. undecimo anno Punici belli consulatum inierunt M. Marcellus quintumut numeretur consulatus quem uitio creatus non gessitet T. Quinctius Crispinus. [2] utrisque consulibus Italia decreta prouincia est et duo consulum prioris anni exercitustertius Uenusiae tum erat, cui Marcellus praefueratita ut ex tribus eligerent duo quos uellent, tertius ei traderetur qui Tarentum et Sallentini prouincia euenisset. [3] [p. 27052]ceterae prouinciae ita diuisae: praetoribus, P. Licinio Uaro urbana, P. Licinio Crasso pontifici maximo peregrina et quo senatus censuisset, Sex. Iulio Caesari Sicilia, Q. Claudio [Flamini] Tarentum. [4] prorogatum imperium in annum est Q. Fuluio Flacco ut prouinciam Capuam quae T. Quincti praetoris fuerat cum una legione obtineret. prorogatum et C. Hostilio Tubulo est ut pro praetore in Etruriam ad duas legiones succederet C. Calpurnio. [5] prorogatum et L. Ueturio Philoni est ut pro praetore Galliam eandem prouinciam cum iisdem duabus legionibus obtineret quibus praetor obtinuisset. [6] quod in L. Ueturio, idem in C. Aurunculeio decretum ab senatu, latumque de prorogando imperio ad populum est qui praetor Sardiniam prouinciam cum duabus legionibus obtinuerat. additae ei ad praesidium prouinciae quinquaginta longae naues quas P. Scipio ex Hispania misisset. [7] et P. Scipioni et M. Silano suae Hispaniae suique exercitus in annum decreti. Scipio ex octoginta nauibus quas aut secum ex Italia adductas aut captas Carthagine habebat quinquaginta in Sardiniam tramittere iussus, quia fama erat magnum naualem apparatum eo anno Carthagine esse: [8] [p. 27053]ducentis nauibus omnem oram Italiae Siciliae Sardiniaeque impleturos. et in Sicilia ita diuisa res est: [9] Sex. Caesari exercitus Cannensis datus est: M. Ualerius Laeuinusei quoque enim prorogatum imperium estclassem quae ad Siciliam erat nauium septuaginta obtineret; adderet eo triginta naues quae ad Tarentum priore anno fuerant; cum ea centum nauium classe si uideretur ei praedatum in Africam traiceret. [10] et P. Sulpicio ut eadem classe Macedoniam Graeciamque prouinciam haberet prorogatum in annum imperium est. de duabus quae ad urbem Romam fuerant legionibus nihil mutatum. [11] supplementum quo opus esset ut scriberent consulibus permissum. una et uiginti legionibus eo anno defensum imperium Romanum est. [12] et P. Licinio Uaro praetori urbano negotium datum ut naues longas triginta ueteres reficeret quae Ostiae erant et uiginti nouas naues sociis naualibus compleret, ut quinquaginta nauium classe oram maris uicinam urbi Romanae tueri posset. [13] C. Calpurnius uetitus ab Arretio mouere exercitum nisi cum successor uenisset; idem et Tubulo imperatum ut inde praecipue caueret ne qua noua consilia orerentur.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
hide References (19 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: