This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
27.
ceterum consulem Marcellum tanta cupiditas tenebat
dimicandi cum Hannibale, ut numquam satis castra
castris conlata crederet.
[2]
tum quoque vallo egrediens
signum dedit, ut ad locum miles esset paratus, ut, si
collis, in quem speculatum irent, placuisset, vasa colligerent ac sequerentur.
[3]
exiguum campi ante castra
erat; inde in collem aperta undique et conspecta ferebat via. Numidis speculator, nequaquam in spem tantae rei positus, sed si quos vagos pabuli aut lignorum causa longius a castris progressos possent
excipere, signum dat, ut pariter ab suis quisque latebris exorerentur.
[4]
non ante apparuere, quibus obviis
ab iugo ipso consurgendum erat, quam circumiere,
qui ab tergo intercluderent viam.
[5]
tum undique omnes
exorti et clamore sublato impetum fecere. cum in ea
valle consules essent, ut neque evadere possent in
iugum occupatum ab hoste nec receptum ab tergo
circumventi haberent, extrahi tamen diutius certamen
potuisset, ni coepta ab Etruscis fuga pavorem ceteris
iniecisset.
[6]
non tamen omisere pugnam deserti ab
Etruscis Fregellani, donec integri consules hortando
ipsique ex parte pugnando rem sustinebant;
[7]
sed postquam vulneratos ambo consules, Marcellum etiam
transfixum lancea prolabentem ex equo moribundum
[p. 392]
videre, tum et ipsl—perpauci autem supererant —
cum Crispino consule duobus iaculis icto et Marcello
adolescente saucio et ipso effugerunt.
[8]
interfectus A.
Manlius tribunus militum, et ex duobus praefectis
socium M'. Aulius occisus, L. Arrenius captus. et
lictores consulum quinque vivi in hostium potestatem
venerunt, ceteri aut interfecti aut cum consule effugerunt.
equitum tres
[9]
et quadraginta aut in proelio aut in fuga
ceciderunt, duodeviginti vivi capti.
[10]
tumultuatum in
castris fuerat, ut consulibus irent subsidio, cum consulem et filium alterius consulis saucios exiguasque
infelicis expeditionis reliquias ad castra venientes
cernunt.
[11]
mors Marcelli cum alioqui miserabilis fuit,
tum quod nec pro aetate—iam enim maior sexaginta annis erat—neque pro veteris prudentia ducis
tam inprovide se conlegamque et prope totam rem
publicam in praeceps dederat.
[12]
multos circa unam rem ambitus fecerim si, quae
de Marcelli morte variant auctores, omnia exequi
velim.
[13]
ut omittam alios, Coelius triplicem gestae rei
memoriam edit: unam traditam fama, alteram scriptam
in laudatione fili, qui rei gestae interfuerit, tertiam,
quam ipse pro inquisita ac sibi conperta adfert.
[14]
ceterum ita fama variat, ut tamen plerique loci speculandi causa castris egressum, omnes insidiis circumventum tradant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

