This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3.
Capuae interim Flaccus dum bonis principum
vendendis, agro, qui publicatus erat, locando—locavit
autem omnem frumento—tempus terit, ne deesset
materia in Campanos saeviendi, novum in occulto
gliscens per indicium protractum est facinus.
[2]
milites
aedificiis emotos, simul ut cum agro tecta urbis fruenda locarentur, simul metuens, ne suum quoque
exercitum sicut Hannibalis nimia urbis amoenitas
emolliret, in portis murisque sibimet ipsos tecta militariter coegerat aedificare.
[3]
erant autem pleraque ex
cratibus ac tabulis facta, alia harundine texta, stramento intecta omnia, velut de industria alimentis ignis.
[4]
haec noctis una hora omnia ut incenderent centum .
septuaginta Campani principibus fratribus Blossiis coniuraverant.
[5]
indicio eius rei ex familia Blossiorum facto,
portis repente iussu proconsulis clausis, cum ad arma
signo dato milites concurrissent, comprehensi omnes,
qui in noxa erant, et quaestione acriter habita damnati
necatique; indicibus libertas et aeris dena milia data.
[6]
Nucerinos et Acerranos querentes, ubi habitarent, non
esse, Acerris ex parte incensis, Nuceria deleta, Romam
Fulvius ad senatum misit.
[7]
Acerranis permissum, ut aedificarent, quae incensa erant; Nucerini Atellam, quia id
maluerant, Atellanis Calatiam migrare iussis traducti
inter multas magnasque res,
[8]
quae nunc secundae
nunc adversae occupabant cogitationes hominum, ne
[p. 359]
Tarentinae quidem arcis excidit memoria.
[9]
M. Ogulnius
et P. Aquilius in Etruriam legati ad frumentum
coemendum, quod Tarentum portaretur, profecti, et
mille milites de exercitu urbano, par numerus Romanorum sociorumque eodem in praesidium cum frumento missi.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

