This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
39.
auxerunt Romae tumultum litterae ex
[p. 406]
Gallia allatae ab L. Porcio praetore:
[2]
Hasdrubaler
movisse ex hibernis et iam Alpes transire; octo milia
Ligurum conscripta armataque coniunctura se transgresso in Italiam esse, nisi mitteretur in Ligures
qui eos bello occuparet; se cum invalido exercitu
quoad tutum putaret, progressurum.
[3]
hae litterae consules raptim confecto dilectu maturius, quam constituerant, exire in provincias coegerunt ea mente, ut
uterque hostem in sua provincia contineret neque coniungi aut conferre in unum vires pateretur.
[4]
plurimum
in eam rem adiuvit opinio Hannibalis, quod, etsi ea
aestate transiturum in Italiam fratrem crediderat, recordando, quae ipse in transitu nunc Rhodani, nunc
Alpium cum hominibus locisque pugnando per quinque menses exhausisset,
[5]
haudquaquam tam facilem
maturumque transitum expectabat; ea tardius movendi
ex hibernis causa fuit.
[6]
ceterum Hasdrubali et sua et
aliorum spe omnia celeriora atque expeditiora fuere.
non enim receperunt modo Arverni eum deincepsque
aliae Gallicae atque Alpinae gentes, sed etiam secutae
sunt ad bellum.
[7]
et cum per munita pleraque transitu
fratris, quae antea invia fuerant, ducebat, tum etiam
duodecim annorum adsuetudine perviis Alpibus factis
inter mitiora iam transibat hominum ingenia.
[8]
invisitati namque antea alienigenis nec videre ipsi advenam
in sua terra adsueti, omni generi humano insociabiles
erant. et primo ignari, quo Poenus pergeret, suas
rupes suaque castella et pecorum hominumque praedam peti crediderant;
[9]
fama deinde Punici belli, quo
duodecimum annum Italia urebatur, satis edocuerat
viam tantum Alpes esse, duas praevalidas urbes,
magno inter se maris terrarumque spatio discretas,
de imperio et opibus certare.
[10]
hae causae aperuerant
Alpes Hasdrubali.
[11]
ceterum quod celeritate itineris profectum erat, id mora ad Placentiam, dum frustra obsidet magis quam oppugnat, conrupit.
[12]
crediderat
campestris oppidi facilem expugnationem esse, et nobilitas
[p. 407]
coloniae induxerat eum, magnum se excidio
eius urbis terrorem ceteris ratum iniecturum.
[13]
non ipse
se solum ea oppugnatione inpediit, sed Hannibalem
post famam transitus eius tanto spe sua celeriorem
iam moventem ex hibernis continuerat,
[14]
quippe reputantem, non solum quam lenta urbium oppugnatio
esset, sed etiam quam ipse frustra eandem illam coloniam ab Trebia victor regressus temptasset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

