This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
23.
atque
haec tamen caedes ab impetu hostium iratorum ac
tum maxime dimicantium iure belli in armatos repugnantesque edebatur;
[2]
foedior alia in urbe trucidatio
erat, cum turbam feminarum puerorumque inbellem
inermemque cives sui caederent et in succensum rogum
semianima pleraque inicerent corpora, rivique sanguinis flammam orientem restinguerent; postremo ipsi,
caede miseranda suorum fatigati, cum armis medio incendio se iniecerunt.
[3]
iam caedi perpetratae victores
Romani supervenerunt. ac primo conspectu tam foedae
rei mirabundi parumper obstupuerunt;
[4]
dein cum aurum
argentumque cumulo rerum aliarum interfulgens aviditate ingenii humani rapere ex igni vellent, correpti
alii flamma sunt, alii ambusti adflatu vaporis, cum
receptus primis urgente ab tergo ingenti turba non
esset.
[5]
ita Astapa sine praeda militum ferro ignique
absumpta est. Marcius ceteris eius regionis metu in
[p. 451]
deditionem acceptis victorem exercitum Carthaginem
ad Scipionem reduxit.
per eos ipsos dies perfugae a Gadibus venerunt,
[6]
pollicentes urbem Punicumque praesidium, quod in ea
urbe esset, et imperatorem praesidii cum classe prodituros esse.
[7]
Mago ibi ex fuga substiterat navibusque
in Oceano collectis aliquantum auxiliorum et trans
fretum ex Africa ora et ex proximis Hispaniae locis
per Hannonem praefectum coegerat.
[8]
fide accepta dataque perfugis et Marcius eo cum expeditis cohortibus
et Laelius cum septem triremibus, quinqueremi una
est missus, ut terra marique communi consilio rem
gererent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

