This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
33.
ab hac oratione dimissos ad iter se
comparare in diem posterum iubet, profectusque decumis castris pervenit ad Hiberum flumen. inde superato amni die quarto in conspectu hostium posuit
castra.
[2]
campus ante montibus circa saeptus erat. in
eam vallem Scipio cum pecora, rapta pleraque ex
[p. 463]
ipsorum hostium agris,
[3]
propelli ad inritandam feritatem barbarorum iussisset, velites subsidio misit, a
quibus ubi per procursationem coimmissa pugna esset,
Laelium cum equitatu impetum ex occulto facere
iubet.
[4]
mons opportune prominens equitum insidias
texit; nec ulla mora pugnae facta est. Hispani in
conspecta procul pecora. velites in Hispanos praeda
occupatos incurrere.
[5]
primo missilibus territavere, deinde
missis levibus telis, quae inritare magis quam decernere pugnam poterant, gladios nudant, et conlato
pede res coepta geri est;
[6]
ancepsque pedestre certamen erat, ni equites supervenissent. neque ex adverso tantum inlati obvios obtrivere, sed circumvecti
etiam quidam per infima clivi ab tergo se, ut plerosque intercluderent, obiecerunt, maiorque caedes fuit,
quam quantam edere levia per excursiones proelia
solent.
[7]
ira magis accensa adverso proelio barbaris est,
quam imminuti animi. itaque ne perculsi viderentur,
prima luce postero die in aciem processere.
[8]
non
capiebat omnes copias angusta, sicut ante dictum est,
valles; duae ferme peditum partes et omnis equitatus
in aciem descendit;
[9]
quod relicum peditum erat, obliquo constituerunt colle. Scipio, pro se esse loci angustias ratus, et quod in arto pugna Romano aptior
quam Hispano militi futura videbatur, et quod in
eum locum detracta hostium acies esset, qui non
omnem multitudinem eorum caperet, novo etiam consilio adiecit animum:
[10]
equitem nec se posse circumdare cornibus in tam angusto spatio, et hosti, quem
cum pedite deduxisset, inutilem fore.
[11]
itaque imperat
Laelio, ut per colles quam occultissimo itinere circumducat equites segregetque, quantum possit, equestrem
a pedestri pugnam;
[12]
ipse omnia signa peditum in
hostes vertit; quattuor cohortes in fronte statuit, quia
latius pandere aciem non poterat.
[13]
moram pugnandi
nullam fecit, ut ipso certamine averteret ab conspectu
transeuntium per colles equitum. neque ante circumductos
[p. 464]
sensere, quam tumultum equestris pugnae ab
tergo accepere.
[14]
ita duo diversa proelia erant: duae
peditum acies, duo equitatus per longitudinem campi,
quia misceri ex genere utroque proelium angustiae
non patiebantur, pugnabant.
[15]
Hispanorum cum neque
pedes equiti nec eques pediti auxilio esset, pedes fiducia
equitis temere commissus campo caederetur, eques
circumventus nec peditem a fronte—iam enim stratae
pedestres copiae erant—nec ab tergo equitem sustineret, et ipsi, cum diu in orbem sese stantibus equis
defendissent, ad unum omnes caesi sunt, nec quisquam
peditum equitumve superfuit, qui in valle pugnaverunt.
[16]
tertia pars quae in colle ad spectaculum magis tutum
quam ad partem pugnae capessendam steterat, et
locum et tempus ad fugiendum habuit.
[17]
inter eos et
reguli ipsi fugerunt, priusquam tota circumveniretur
acies inter tumultum elapsi.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

