This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
4.
laeta et ipsis, qui rem gessere, urbis eius
oppugnatio fuit et imperatori ceteroque exercitui; et
speciosum adventum suum ingentem turbam captivorum prae se agentes fecerunt.
[2]
Scipio conlaudato fratre
cum, quanto poterat verborum honore, Carthagini ab se
captae captam ab eo Orongin aequasset,
[3]
quia et hiems
instabat, ut nec temptare Gades nec disiectum passim
per provinciam exercitum Hasdrubalis consectari posset,
in citeriorem Hispaniam omnes suas copias reduxit,
dimissisque in hiberna legionibus,
[4]
L. Scipione fratre
Romam misso et Hannone hostium imperatore ceterisque nobilibus captivis ipse Tarraconem concessit.
[5]
eodem anno classis Romana cum M. Valerio
Laevino proconsule ex Sicilia in Africam transmissa
[p. 426]
in Uticensi Carthaginiensique agro late populationes
fecit.
[6]
extremis finibus Carthaginiensium circa ipsa
moenia Uticae praedae actae sunt. repetentibus Siciliam classis Punica—septuaginta erant longae naves
— occurrit. decem et septem naves ex iis captae sunt
quattuor in alto mersae, cetera fusa ac fugata classis.
[7]
terra marique victor Romanus cum magna omnis generis
praeda Lilybaeum repetit. tuto inde maria pulsis hostium
navibus magni conmeatus frumenti Romam subvecti.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.