This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
46.
profectus in Siciliam est triginta navibus longis
voluntariorum septem ferme milibus in naves impositis.
[2]
et P. Licinius in Bruttios ad duos exercitus consulares venit.
[3]
ex iis eum sibi sumpsit, quem L. Veturius consul habuerat; Metello, ut, quibus praefuisset
legionibus, iis praeesset, facilius cum adsuetis imperio
rem gesturum ratus, permisit.
[4]
et praetores diversi in
provincias profecti. et quia pecunia ad bellum deerat,
agri Campani regionem a fossa Graeca ad mare versam vendere quaestores iussi,
[5]
indicio quoque permisso,
qui ager civis Campani fuisset, uti is publicus populi
Romani esset; indici praemium constitutum quantae
pecuniae ager indicatus esset pars decuma.
[6]
et Cn. Servilio praetori urbano negotium datum, ut Campani
cives, ubi cuique ex senatus consulto liceret habitare,
ibi habitarent, animadverteretque in eos, qui alibi
habitarent.
[7]
eadem aestate Mago Hamilcaris filius ex minore
Baliarium insula, ubi hibernarat, iuventute lecta in
classem imposita, in Italiam triginta ferme rostratis
navibus et multis onerariis duodecim milia peditum,
[8]
duo ferme equitum traiecit Genuamque nullis praesidiis maritumam oram tutantibus repentino adventu
cepit. inde ad oram Ligurum Alpinorum, si quos ibi
motus facere posset, classem appulit.
[9]
Ingauni—Ligurum ea gens est—bellum ea tempestate gerebant
cum Epanteriis Montanis.
[10]
igitur Poenus Savone, oppido
Alpino, praeda deposita et decem longis navibus in
statione ad praesidium relictis, ceteris Carthaginem
missis ad tuendam maritumam oram, quia fama erat
Scipionem traiecturum,
[11]
ipse societate cum Ingaunis,
quorum gratiam malebat, composita Montanos instituit
oppugnare. et crescebat exercitus in dies, ad famam
nominis eius Gallis undique confluentibus.
[12]
ea res litteris cognita Sp. Lucreti, ne frustra Hasdrubale cum
exercitu deleto biennio ante forent laetati, si par
[p. 484]
aliud inde bellum, duce tantum mutato, oreretur, curam
ingentem accendit patribus.
[13]
itaque et M. Livium proconsulem ex Etruria volonum exercitum admovere
Ariminum iusserunt, et Cn. Servilio praetori negotium
datum, ut, si e re publica censeret esse, duas urbanas legiones, imperio cui videretur dato, ex urbe
duci iuberet. M. Valerius Laevinus Arretium eas
legiones duxit.
[14]
eisdem diebus naves onerariae Poenorum ad octoginta circa Sardiniam ab Cn. Octavio, qui provinciae
praeerat, captae. eas Coelius frumento misso ad Hannibalem commeatuque onustas, Valerius praedam Etruscam Ligurumque Montanorum captivos Carthaginem
portantes captas tradit.
[15]
in Bruttiis nihil ferme anno
eo memorabile gestum. pestilentia incesserat pari clade
in Romanos Poenosque, nisi quod Punicum exercitum
super morbum etiam fames adfecit.
[16]
propter Iunonis
Laciniae templum aestatem Hannibal egit, ibique aram
condidit dedicavitque cum ingenti rerum ab se gestarum titulo, Punicis Graecisque litteris insculpto.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

