previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

7. Philippum et ignes ab Oreo editi monuerant, [p. 429] sed serius Platoris fraude ex specula elati; et inpari maritumis viribus haud facilis erat in insulam classi accessus. [2] ita res per cunctationem omissa. ad Chalcidis auxilium, ubi signum accepit, impigre est motus; nam et ipsa Chalcis quamquam eiusdem insulae urbs est, tamen adeo arto interscinditur freto, ut ponte continenti iungatur terraque aditum faciliorem quam mari habeat. [3] rediit igitur Philippus ab Demetriade Scotussam. inde de tertia vigilia profectus deiecto praesidio fusisque Aetolis, qui saltum Thermopylarum insidebant, cum trepidos hostis Heracleam compulisset, ipse uno die Phocidis Elatiam milia amplius sexaginta contendit. [4] eodem ferme die ab Attalo rege Opuntiorum urbs capta diripiebatur. concesserat eam regi praedam Sulpicius, quia Oreum paucos ante dies ab Romano milite expertibus regiis direptum fuerat. [5] Romana classis Oreum sese receperat et Attalus ignarus adventus Philippi pecuniis a principibus exigendis terebat tempus, [6] adeoque inprovisa res fuit, ut, nisi Cretensium quidam forte pabulatum ab urbe longius progressi agmen hostium procul conspexissent, opprimi potuerit. [7] Attalus inermis atque incompositus cursu effuso mare ac naves petit, et molientibus ab terra naves Philippus supervenit tumultumque etiam ex terra nauticis praebuit. [8] inde Opuntem rediit deos hominesque accusans, quod tantae rei fortunam ex oculis prope raptam amisisset. [9] Opuntii quoque ab eadem ira increpiti, quod, cum trahere obsidionem in adventum suum potuissent, viso statim hoste prope in voluntariam deditionem concessissent. compositis circa Opuntem rebus Thronium est profectus. [10] et Attalus primo Oreum est profectus; inde, cum fama accidisset Prusian Bithyniae regem in fines regni sui transgressum, omissis Romanis rebus atque Aetolico bello in Asiam traiecit. [11] et Sulpicius Aeginam classem recepit, unde initio veris profectus erat. [12] haud maiore certamine, quam Opuntem Attalus ceperat, Philippus [p. 430] Thronium cepit. incolebant urbem eam profugi ab Thebis Phthioticis; urbe sua capta a Philippo cum in fidem Aetolorum perfugissent, sedem iis Aetoli eam dederant urbis vastae ac desertae priore eiusdem Philippi bello. [13] tum ab Thronio, sicut paulo ante dictum est, recepto profectus Tithronion et Drymias, Doridis parva atque ignobilia oppida, cepit. inde Elatiam, iussis ibi se opperiri Ptolemaei Rhodiorumque legatis, venit. [14] ubi cum de finiendo Aetolico bello agereturadfuerant enim legati nuper Heracleae concilio Romanorum Aetolorumque—, nuntius adfertur Machanidam Olympiorum sollemne ludicrum parantes Elios adgredi statuisse. [15] praevertendum id ratus legatis cum benigno responso dimissis, se neque causam eius belli fuisse nec moram, si modo aequa et honesta condicione liceat, [16] paci facturum, cum expedito agmine profectus per Boeotiam Megara atque inde Corinthum descendit, unde commeatibus sumptis Phliunta Pheneumque petit. [17] et iam cum Heraeam venisset audito Machanidam fama adventus sui territum refugisse Lacedaemonem, Aegium se ad concilium Achaeorum recepit, simul classem Punicam, ut mari quoque aliquid posset, accitam ibi ratus se inventurum. [18] paucis ante diebus Is inde Oxeas traiecerant Poeni; inde portus Acarnanum petierant, cum ab Oreo profectum Attalum Romanosque audissent, veriti, ne ad se iretur et intra Rhiumfauces eae sunt Corinthii sinusopprimerentur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
hide References (62 total)
  • Commentary references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.31
  • Cross-references to this page (46):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Machanidus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Megara
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Olympiorum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Opus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Oxeae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pheneus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Philippus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Phlius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Portus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Prusias
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Rhion
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Rhodii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sinus Corinlbiacus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Sulpicius Galba
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Saltus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Scotussa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thebae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thermopylae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Torone
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tritonon
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Acarnanum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Achaei
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aegina
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aegium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aetoli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Attalus.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vigiliis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Chalcis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Concilium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Corinthius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Demetrias
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Doris
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Drymae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Elatia.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Elei
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Heraclea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Heraea
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CENA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LUDI PLEBE´II
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CORINTHIACUS SINUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), DRYMAEA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), THERMO´PYLAE
    • Smith's Bio, Attalus
    • Smith's Bio, Attalus I.
    • Smith's Bio, Macha'nidas
    • Smith's Bio, Pru'sias I.
  • Cross-references in notes to this page (2):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (9):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: