This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
18.
cum parum
quicquam succederet, consul minime aequo animo comparationem militum generisque armorum fieri patiebatur,
[2]
simul nec maturam expugnandi spem nec rationem procul a mari et in evastatis belli cladibus
locis hibernandi ullam cernebat.
[3]
itaque relicta obsidione, quia nullus in tota Acarnaniae atque Aetoliae
ora portus erat, qui simul et omnis onerarias, quae
commeatum exercitui portabant, caperet et tecta ad
hibernandum legionibus praeberet,
[4]
Anticyra in Phocide, in Corinthium versa sinum, ad id opportunissime
sita visa,
[5]
quia nec procul Thessalia hostiumque locis
aberat et ex adverso Peloponnesum exiguo maris
spatio divisam, ab tergo Aetoliam Acarnaniamque, ab
lateribus Locridem ac Boeotiam habebat.
[6]
Phocidis
primo impetu Phanoteam sine certamine cepit. Anticyra haud multum oppugnando morae praebuit. Ambrysus inde Hyampolisque receptae.
[7]
Daulis, quia in
tumulo excelso sita est, nec scalis nec operibus capi
poterat.
[8]
lacessendo missilibus eos, qui in praesidio
erant, cum ad excursiones elicuissent, refugiendo in
vicem sequendoque et levibus sine effectu certaminibus
eo neglegentiae et contemptus adduxerunt, ut cum
refugientibus in portam permixti impetum Romani
facerent.
[9]
et alia ignobilia castella Phocidis terrore
magis quam armis in potestatem venerunt. Elatia
clausit portas, nec, nisi vi cogerentur, recepturi moenibus videbantur aut ducem aut exercitum Romanum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.