previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

21. tum Aristaenus praetor rursus: 'non magis consilium vobis, principes Achaeorum, deest quam lingua; sed suo quisque periculo in commune consultum non vult. forsitan ego quoque tacerem, si privatus essem; nunc praetori video aut non dandum concilium legatis fuisse, [2] aut non sine responso eos dimittendos esse; respondere autem nisi ex vestro decreto qui possum? et quoniam nemo vestrum, qui in hoc concilium advocati estis, pro sententia quicquam dicere vult aut audet, orationes legatorum hesterno die ut pro sententiis dictas percenseamus perinde ac non postulaverint, [3] quae e re sua essent, sed suaserint, quae nobis censerent utilia esse. [4] Romani Rhodiique et Attalus societatem amicitiamque nostram petunt et in bello, quod adversus Philippum gerunt, se a nobis adiuvari [p. 71] aequum censent. [5] Philippus societatis secum admonet et iuris iurandi et modo postulat, ut secum stemus, modo, ne intersimus armis, contentum ait se esse. [6] nulline venit in mentem, cur, qui nondum socii sunt, plus petant quam socius? non fit hoc neque modestia Philippi neque impudentia Romanorum, Achaei: [7] fortuna et dat fiduciam postulantibus et demit. Philippi praeter legatum videmus nihil; Romana classis ad Cenchreas stat urbium Euboeae spolia prae se ferens, consulem legionesque eius, exiguo maris spatio diiunctas, Phocidem ac Locridem pervagantis videmus: [8] miramini, cur diffidenter Cleomedon, legatus Philippi, ut pro rege arma caperemus adversus Romanos, modo egerit? [9] qui, si ex eodem foedere ac iure iurando, cuius nobis religionem iniciebat, rogemus eum, ut nos Philippus et ab Nabide ac Lacedaemoniis et ab Romanis defendat, non modo praesidium, quo tueatur nos, [10] sed ne quid respondeat quidem nobis sit inventurus, non hercule magis quam ipse Philippus priore anno, qui pollicendo se adversus Nabidem bellum gesturum cum temptasset nostram iuventutem hinc in Euboeam extrahere, [11] postquam nos neque decernere id sibi praesidium neque velle illigari Romano bello vidit, oblitus societatis eius, quam nunc iactat, vastandos populandosque Nabidi ac Lacedaemoniis reliquit. [12] ac mihi quidem minime conveniens inter se oratio Cleomedontis visa est. elevabat Romanum bellum eventumque eius eundem fore, qui prioris belli, [13] quod cum Philippo gesserint, dicebat. cur igitur nostrum ille auxilium absens petit potius quam praesens nos, socios veteres, simul ab Nabide ac Romanis tueatur? nos dico? quid ita passus est Eretriam Carystumque capi? quid ita tot Thessaliae urbes? quid ita Locridem Phocidemque? [14] quid ita nunc Elatiam oppugnari patitur? cur excessit faucibus Epiri claustrisque illis inexpugnabilibus super Aoum amnem relictoque, quem insidebat, saltu penitus in regnum abiit? aut [p. 72] vi aut metu aut voluntate. [15] si sua voluntate tot socios reliquit hostibus diripiendos, qui recusare potest, quin et socii sibi consulant? si metu, nobis quoque ignoscat timentibus; si victus armis cessit, Achaei Romana arma sustinebimus, Cleomedon, quae vos Macedones non sustinuistis? [16] an tibi potius credamus Romanos non maioribus copiis nec viribus nunc bellum gerere, quam antea gesserint, potius quam res ipsas intueamur? [17] Aetolos tum classe adiuverunt; nec duce consulari nec exercitu bellum gesserunt; sociorum Philippi maritimae tum urbes in terrore ac tumultu erant; mediterranea adeo tuta ab armis Romanis fuerunt, ut Philippus Aetolos nequiquam opemRomanorum implorantis depopularetur; [18] nunc autem defuncti bello Punico Romani, quod per sedecim annos velut intra viscera Italiae toleraverunt, non praesidium Aetolis bellantibus miserunt, sed ipsi duces belli arma terra marique simul Macedoniae intulerunt. [19] tertius iam consul summa vi gerit bellum. Sulpicius in ipsa Macedonia congressus fudit fugavitque regem, partem opulentissimam regni eius depopulatus; [20] nunc Quinctius tenentem claustra Epiri natura loci, munimentis, exercitu fretum castris exuit, fugientem in Thessaliam persecutus praesidia regia sociasque urbes eius prope in conspectu regis ipsius expugnavit.

[21] ne sint vera, quae Atheniensis modo legatus de crudelitate, avaritia, libidine regis disseruit; nihil ad nos pertineant, quae in terra Attica scelera in superos inferosque deos sunt admissa, [22] multo minus, quae Ciani Abydenique, qui procul ab nobis absunt, passi sunt; [23] nostrorum ipsi vulnerum, si vultis, obliviscamur, caedes direptionesque bonorum Messenae in media Peloponneso factas, et hospitem Cyparissiae Charitelen contra ius omne ac fas inter epulas prope ipsas occisum, et Aratum patrem filiumque Sicyonios, cum senem infelicem parentem etiam appellare solitus esset, interfectos, [24] filii etiam uxorem libidinis causa in Macedoniam [p. 73] asportatam, cetera stupra virginum matronarumque oblivioni dentur; [25] ne sit cum Philippo res, cuius crudelitatis metu obmutuistis omnesnam quae alia tacendi advocatis in concilium causa est? —; cum Antigono, mitissimo ac iustissimo rege et de nobis omnibus optime merito, existimemus disceptationem esse: [26] numid postularet facere nos, quod fieri non posset? paene insula est Peloponnesus, angustis Isthmi faucibus continenti adhaerens, nulli apertior neque opportunior quam navali bello. [27] si centum tectae naves et quinquaginta leviores apertae et triginta Issaei lembi maritimam oram vastare et expositas prope in ipsis litoribus urbes coeperint oppugnare, in mediterraneas scilicet nos urbes recipiemus, tamquam non intestino et haerente in ipsis visceribus uramur bello! [28] cum terra Nabis et Lacedaemonii, mari classis Romana urgebunt, † unde regiam societatem et Macedonum praesidia inploremus? an ipsi nostris armis ab hoste Romano tutabimur urbes, quae oppugnabuntur? egregie enim Dymas priore bello sumus tutati! [29] satis exemplorum nobis clades alienae praebent; ne quaeramus, quem ad modum ceteris exemplo simus.

[30] nolite, quia ultro Romani petunt amicitiam, id quod optandum vobis ac summopere petendum erat, [31] fastidire. metu enim videlicet compulsi et deprensi in aliena terra, quia sub umbra vestri auxilii latere volunt, in societatem vestram confugiunt, ut portibus vestris recipiantur, ut commeatibus utantur! [32] mare in potestate habent; terras, quascunque adeunt, extemplo dicionis suae faciunt. quod rogant, cogere possunt; [33] quia pepercisse vobis volunt, committere vos, cur pereatis, non patiuntur. nam quod Cleomedon modo tamquam mediam et tutissimam vobis viam consilii, ut quiesceretis abstineretisque armis, ostendebat, ea non media, sed nulla via est. [34] etenim praeterquam quod aut accipienda aut spernenda vobis Romana [p. 74] societas est, quid aliud quam nusquam gratia stabili, velut qui eventum expectaverimus, ut fortunae applicaremus nostra consilia, praeda victoris erimus? [35] nolite, si, quod omnibus votis petendum erat, ultro offertur, fastidire. non, quem ad modum hodie utrumque vobis licet, sic semper liciturum est; nec saepe nec diu eadem occasio erit. [36] liberare vos a Philippo iam diu magis vultis quam audetis. sine vestro labore et periculo qui vos in libertatem vindicarent, cum magnis classibus exercitibusque mare traiecerunt. [37] hos si socios aspernamini, vix mentis sanae estis; sed aut socios aut hostes habeatis oportet.'

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
hide References (15 total)
  • Cross-references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lembi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Peloponnesus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cleomedon
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dymae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fauces
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Garitenes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Issaiei
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Isthmus
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CYPARI´SSIA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (6):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: