This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
38. eodem anno Antiochus rex, cum hibernasset Ephesi, omnes Asiae civitates in antiquam imperii formulam redigere est conatus.
[2]
et ceteras quidem, aut quia locis planis positae erant aut quia parum moenibus armisque ac iuventuti fidebant, haud difficulter videbat iugum accepturas;
[3]
[p. 69]Zmyrna et Lampsacus libertatem 1 usurpabant, periculumque erat, ne, si concessum iis foret quod intenderent, Zmyrnam in Aeolide Ioniaque, Lampsacum in Hellesponto aliae urbes sequerentur.
[4]
igitur et ipse ab Epheso ad Zmyrnam obsidendam misit et, quae Abydi copiae erant, praesidio tantum modico relicto duci ad Lampsacum oppugnandam iussit.
[5]
nec vi tantum terrebat, sed per legatos leniter adloquendo castigandoque temeritatem ac pertinaciam spem conabatur facere, brevi quod peterent habituros,
[6]
sed cum satis et ipsis et omnibus aliis appareret, ab rege impetratam eos libertatem, non per occasionem raptam habere.
[7]
adversus quae respondebatur, nihil neque mirari neque suscensere Antiochum debere, si spem libertatis differri non satis aequo animo paterentur.
[8]
ipse initio veris navibus ab Epheso profectus Hellespontum petit, terrestris copias traici ab Abydo Chersonesum iussit.
[9]
cum ad Madytum, Chersonesi urbem, terrestri navalem exercitum iunxisset, quia clauserant portas, circumdedit moenia armatis; et iam opera admoventi deditio facta est. idem metus Sestum incolentis aliasque Chersonesi urbes in deditionem dedit.
[10]
Lysimachiam inde omnibus simul navalibus terrestribus copiis venit. quam cum desertam ac stratam prope omnem ruinis invenisset —
[11]
[p. 70] ceperant autem direptamque incenderant Thraces paucis ante annis —, cupido eum restituendi nobilem 2 urbem et loco sitam opportuno cepit.
[12]
itaque omni cura simul est aggressus et tecta muros restituere et partim redimere servientis Lysimachenses, partim fuga sparsos per Hellespontum Chersonesumque conquirere et contrahere,
[13]
partim novos colonos spe commodorum proposita adscribere et omni modo frequentare;
[14]
simul, ut Thracum summoveretur metus, ipse parte dimidia terrestrium copiarum ad depopulanda proxima Thraciae est profectus, partem navalisque omnis socios reliquit in operibus reficiendae urbis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.