This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
12. [p. 111] et illo quidem die sic sine responso dimissi. 1 consulem nocte, quae insecuta est, anceps cura agitare; nolle deserere socios,
[2]
nolle minuere exercitum, quod aut moram sibi ad dimicandum aut in dimicando periculum adferre posset.
[3]
stat sententia non minuere copias, ne quid interim hostes inferant ignominiae;
[4]
sociis spem pro re ostentandam censet; saepe vana pro veris, maxime in bello, valuisse, et credentem se aliquid auxilii habere, perinde atque haberet, ipsa fiducia et sperando atque audendo servatum.
[5]
postero die legatis respondet, quamquam vereatur, ne suas vires aliis eas commodando minuat, tamen se illorum temporis ac periculi magis quam sui rationem habere.
[6]
denuntiari militum parti tertiae ex omnibus cohortibus iubet, ut cibum, quem in naves imponant, mature coquant, navesque in diem tertium expediri [iussit]. duos ex legatis Bilistagi atque Ilergetibus nuntiare ea iubet;
[7]
filium reguli comiter habendo et muneribus apud se retinet.
[8]
legati non ante profecti, quam impositos in naves milites viderunt; id pro haud dubio iam nuntiantes non suos modo sed etiam hostis fama Romani auxilii adventantis impleverunt.
1 a. Chr. n. 195.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.