This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
21. confestim inde victor ad Bergium castrum ducit. receptaculum id maxime praedonum erat, et inde incursiones in agros pacatos provinciae eius fiebant.
[2]
transfugit inde ad consulem princeps Bergistanus et purgare se ac popularis coepit: non esse in manu ipsis rem publicam; praedones receptos totum suae potestatis id castrum fecisse.
[3]
consul eum domum redire conficta aliqua probabili, cur afuisset, causa iussit;
[4]
cum se muros subisse cerneret intentosque praedones ad tuenda moenia esse, tum uti cum suae factionis hominibus meminisset arcem occupare.
[5]
id, uti praeceperat, factum; repente anceps terror hinc muros ascendentibus Romanis, illinc arce capta barbaros circumvasit. huius potitus loci consul eos, qui arcem tenuerant, liberos esse cum cognatis suaque habere iussit,
[6]
Bergistanos ceteros quaestori ut venderet imperavit, de praedonibus supplicium sumpsit.
[7]
[p. 123] pacata provincia vectigalia magna instituit ex ferrariis argentariisque, 1 quibus tum institutis locupletior in dies provincia fuit.
[8]
ob has res gestas in Hispania supplicationem in triduum patres decreverunt.
1 a. Chr. n. 195.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.