This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
27. ceterum Heraclea capta fregit tandem
animos Aetolorum, et paucos1 post dies quam ad bellum renovandum acciendumque regem in Asiam
miserant legatos, abiectis belli consiliis pacis petendae
oratores ad consulem miserunt.
[3]
quos dicere exorsos
consul interfatus, cum alia sibi praevertenda esse
dixisset, redire Hypatam eos datis dierum decem
indutiis et L. Valerio Flacco cum iis misso iussit
eique, quae secum acturi fuissent, exponere, et si
qua vellent alia.
[4]
Hypatam ut est ventum, principes
Aetolorum apud Flaccum concilium habuerunt consultantes, quonam agendum modo apud consulem
foret.
[5]
parantibus iis antiqua iura foederum ordiri
meritaque in populum Romanum absistere iis Flaccus
iussit, quae ipsi violassent ac rupissent;
[6]
confessionem
iis culpae magis profuturam et totam in preces
orationem versam; nec enim in causa2 ipsorum, sed in populi Romani clementia3 spem salutis positam esse;
[7]
et se4 suppliciter agentibus iis adfuturum5 et apud consulem et Romae in senatu; eo quoque enim mittendos fore legatos.
[8]
haec una via omnibus [p. 238]
ad salutem visa est, ut in fidem se permitterent6 Romanorum; ita enim et illis7 violandi supplices verecundiam se imposituros, et ipsos nihilo minus suae potestatis fore, si quid melius fortuna ostendisset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.