This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
23. cum iam in exitu annus esset, Q. Marcius absens magistratu abiturus erat; Sp. Postumius quaestionibus cum summa fide curaque perfectis comitia habuit.
[2]
[p. 44] creati consules sunt Ap. Claudius Pulcher M. Sempronius Tuditanus. postero die praetores facti P. Cornelius Cethegus A. Postumius Albinus C. Afranius Stellio C. Atilius Serranus L. Postumius Tempsanus M. Claudius 1 Marcellus.
[3]
extremo anni, quia Sp. Postumius consul renuntiaverat peragrantem se propter quaestiones utrumque litus Italiae desertas colonias Sipontum supero, Buxentum infero mari invenisse,
[4]
triumviri ad colonos eo scribendos ex senatus consulto ab T. Maenio praetore urbano creati sunt L. Scribonius Libo M. Tuccius Cn. Baebius Tamphilus.
[5]
[p. 45]cum Perseo rege et Macedonibus bellum quod inminebat, 2non, unde plerique opinantur, nec ab ipso Perseo causas cepit: inchoata initia a Philippo sunt, et is ipse, si diutius vixisset, id bellum gessisset.
[6]
una eum res, cum victo leges inponerentur, maxime angebat, quod, qui Macedonum ab se defecerant in bello, in eos ius saeviendi ademptum ei ab senatu erat,
[7]
cum, quia rem integram Quinctius in condicionibus pacis distulerat, non desperasset impetrari posse.
[8]
Antiocho rege deinde bello superato ad Thermopylas, divisis partibus, cum per eosdem dies consul Acilius Heracleam,
[9]
Philippus Lamiam obpugnasset, capta Heraclea quia iussus abscedere a moenibus Lamiae erat Romanisque oppidum deditum est, aegre eam rem tulerat.
[10]
[p. 46] permulsit iram eius consul, quod ad Naupactum ipse festinans, quo se ex fuga Aetoli 3contulerant, Philippo permisit, ut Athamaniae et Amynandro bellum inferret et urbes, quas Thessalis Aetoli ademerant, regno adiceret.
[11]
haud magno certamine et Amynandrum Athamania expulerat et urbes receperat aliquot.
[12]
Demetriadem quoque, urbem validam et ad omnia opportunam, et Magnetum gentem suae dicionis fecit.
[13]
inde et in Thracia quasdam urbes, novae atque insuetae libertatis vitio seditionibus principum turbatas, partibus, quae domestico certamine vincerentur, adiungendo sese cepit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

