previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

36. priusquam agerent quicquam, terror Achaeis iniectus erat et cogitatio, quam non ex aequo disceptatio futura esset, [2?] quod Areum et Alcibiadem capitis ab se concilio proximo damnatos cum legatis videbant; nec hiscere quisquam audebat. [3] Appius ea quae apud senatum questi erant Lacedaemonii displicere senatui ostendit: caedem primum [p. 330] ad Compasium1 factam eorum, qui a Philopoemene2 ad causam dicendam evocati venissent; [4] deinde cum in homines ita saevitum esset ne3 ulla parte crudelitas eorum cessaret, muros dirutos urbis nobilissimae esse, leges vetustissimas abrogatas, inclutamque per gentes disciplinam Lycurgi sublatam. [5] haec cum Appius dixisset, Lycortas, et quia praetor et quia Philopoemenis, auctoris omnium quae Lacedaemone acta fuerant, factionis erat, ita respondit: [6] "Difficilior nobis, Ap. Claudi, apud vos oratio est quam Romae nuper apud senatum fuit. [7] tunc enim Lacedaemoniis accusantibus respondendum erat: nunc a vobis ipsis accusati sumus, apud quos causa est dicenda. [8] quam iniquitatem condicionis subimus illa spe, iudicis animo te auditurum esse, posita contentione qua paulo ante egisti. ego certe, cum ea quae et hic antea apud Q. Caecilium4 et postea Romae questi sunt Lacedaemonii, a te paulo ante relata sint, non tibi sed illis me apud te respondere credam.5 [9] caedem obicitis eorum, qui a Philopoemene praetore evocati ad causam dicendam [p. 332] interfecti sunt. hoc ego crimen non modo a vobis, Romani,6 sed ne apud vos quidem nobis obiciendum fuisse arbitror. quid ita? quia in vestro foedere erat ut maritimis urbibus abstinerent Lacedaemonii. [10] quo tempore armis captis urbes, a quibus abstinere iussi erant, nocturno impetu occupaverunt, si T.7 Quinctius, si exercitus Romanus, sicut antea, in Peloponneso fuisset, eo nimirum capti et oppressi confugissent. [11] cum vos procul essetis, quo alio nisi ad nos, socios vestros, quos antea Gytheo opem ferentes, quos Lacedaemonem vobiscum simili de causa oppugnantes viderant, confugerent? [12] pro vobis igitur iustum piumque bellum suscepimus. quod cum alii laudent, reprehendere ne Lacedaemonii quidem possint, dii quoque ipsi comprobaverint, qui nobis victoriam dederunt, quonam modo ea quae belli iure acta sunt in disceptationem veniunt? quorum tamen maxima pars nihil pertinet ad nos. [13] nostrum est quod evocavimus ad causam dicendam eos, qui ad arma multitudinem exciverant, qui expugnaverant maritima oppida, qui diripuerant, qui caedem principum fecerant. [14] quod vero illi venientes in castra interfecti sunt, vestrum est, Areu et Alcibiade, qui nunc nos, si diis placet, accusatis, non nostrum. exules Lacedaemoniorum, [15?] quo ex8 numero hi quoque duo fuerunt, et tunc nobiscum erant, et quod domicilio sibi delegerant maritima oppida, se petitos credentes, in eos, quorum opera patria extorres ne [p. 334] in tuto quidem exsilio posse consenescere se9 indignabantur, impetum fecerunt. [16] Lacedaemonii igitur Lacedaemonios, non Achaei interfecerunt; nec iure an iniuria caesi sint, argumentari refert.

1 Compasium crévier: conflictum ς.

2 A.U.C. 570

3 ne madvig: nec M: ne in ς.

4 Q. Caecilium ς: p. sulpitium M.

5 credam ed. frobeniana 1531: credebam ς.

6 A.U.C. 570

7 t. ς: ti. F.

8 ex codd. modii: in ς.

9 A.U.C. 570

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1875)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1875)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (17 total)
  • Commentary references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.41
  • Cross-references to this page (3):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lycortas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Philopoemen
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Compastum
  • Cross-references in general dictionaries to this page (7):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: