This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
54. dum haec in Macedonia geruntur, consules in provincias profecti.
[2]
Marcellus nuntium praemisit ad L. Porcium proconsulem, ut ad novum Gallorum oppidum legiones admoveret.
[3]
advenienti consuli Galli sese dediderunt. duodecim milia armatorum erant, plerique arma ex agris rapta habebant;
[4]
ea aegre patientibus iis adempta quaeque alia aut populantes agros rapuerant aut secum adtulerant. de his rebus qui quererentur legatos Romam miserunt.
[5]
introducti in senatum a C. Valerio praetore exposuerunt se superante in Gallia multitudine inopia coactos agri et egestate ad quaerendam sedem Alpes transgressos, quae inculta per solitudines viderent, ibi sine ullius iniuria consedisse;
[6]
[p. 110] oppidum quoque aedificare coepisse, quod indicium esset nec agro nec urbi ulli vim adlaturos venisse. nuper M. Claudium ad se nuntium misisse 1 bellum se cum iis, ni dederentur, gesturum.
[7]
se certam etsi non speciosam pacem quam incerta belli praeoptantes dedidisse se prius in fidem quam in potestatem populi Romani.
[8]
post paucos dies iussos et urbe et agro decedere sese tacitos abire, quo terrarum possent, in animo habuisse. arma deinde sibi et postremo omnia alia, quae ferrent agerentque, adempta.
[9]
orare se senatum populumque Romanum, ne in se innoxios deditos acerbius quam in hostes saevirent.
[10]
huic orationi senatus ita responderi iussit: neque illos recte fecisse, cum in Italiam venerint oppidumque in alieno agro nullius Romani magistratus, qui ei provinciae praeesset, permissu aedificare conati sint, neque senatui placere deditos spoliari.
[11]
itaque se cum iis legatos ad consulem missuros, qui, si redeant, unde venerint, omnia iis sua reddi iubeant, quique protinus eant trans Alpes et denuntient Gallicis populis, multitudinem suam domi contineant:
[12]
[p. 111]Alpes prope inexsuperabilem finem in medio esse; non utique iis melius fore, qui eas primi pervias 2 fecissent.
[13]
legati missi L. Furius Purpurio Q. Minucius L. Manlius Acidinus. Galli redditis omnibus, quae sine cuiusquam iniuria habebant, Italia excesserunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

