Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8. comitia deinde habita. consules creati C. Claudius Pulcher Ti. Sempronius Gracchus. et postero die praetores facti P. Aelius Tubero iterum C. Quinctius Flamininus C. Numisius L. Mummius Cn. Cornelius Scipio C. Valerius Laevinus.
[2]
[p. 14]Tuberoni 1 urbana iurisdictio, Quinctio peregrina evenit, Numisio Sicilia, Mummio Sardinia; sed ea propter belli magnitudinem provincia consularis facta.
[3]
[Gracchus eam sortitur, Histriam Claudius.] Scipio et Laevinus Galliam in duas divisam provincias sortiti sunt.
[4]
idibus Martiis, quo die Sempronius Claudiusque consulatum inierunt, mentio tantum de provinciis Sardinia Histriaque et utriusque hostibus fuit, qui in his provinciis bellum concivissent.
[5]
postero die legati Sardorum, qui ad novos magistratus dilati erant, et L. Minucius Thermus, qui legatus Manli consulis in Histria fuerat, in senatum venit. ab his edoctus est senatus, quantum belli eae provinciae haberent.
[6]
[p. 15]moverunt senatum et legationes socium nominis Latini, quae 2et censores et priores consules fatigaverant, tandem in senatum introductae.
[7]
summa querellarum erat, cives suos Romae censos plerosque Romam commigrasse; quod si permittatur, perpaucis lustris futurum, ut deserta oppida, deserti agri nullum militem dare possent.
[8]
Fregellas quoque milia quattuor familiarum transisse ab se Samnites Paelignique querebantur, neque eo minus aut hos aut illos in dilectu militum dare.
[9]
[p. 16] genera autem fraudis 3duo mutandae viritim civitatis inducta erant. lex sociis [ac] nominis Latini, qui stirpem ex sese domi relinquerent, dabat, ut cives Romani fierent. ea lege male utendo alii sociis, alii populo Romano iniuriam faciebant.
[10]
[p. 17] nam et ne stirpem domi relinquerent, liberos suos quibusquibus Romanis in eam condicionem, ut 4manumitterentur, mancipio dabant, libertinique cives essent; et quibus stirpes deesset, quam relinquerent, ut cives Romani ... fiebant.
[11]
postea his quoque imaginibus iuris spretis, promiscue sine lege, sine stirpe in civitatem Romanam per migrationem et censum transibant.
[12]
[p. 18] haec ne postea fierent, petebant legati, et ut redire in civitates iuberent socios; deinde, ut lege caverent, ne quis quem civitatis mutandae causa suum faceret neve 5 alienaret, et si quis ita civis Romanus factus esset, civis ne esset. haec impetrata ab senatu.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.