previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

32. cum trepidam ciuitatem praeconibus per uicos [2] [p. 4052]dimissis dictator ad contionem aduocatam increpuit quod animos ex tam leuibus momentis fortunae suspensos gererent ut parua iactura accepta, quae ipsa non uirtute hostium nec ignauia Romani exercitus sed discordia imperatorum accepta sit, Ueientem hostem sexiens uictum pertimescant Fidenasque prope saepius captas quam oppugnatas. [3] eosdem et Romanos et hostes esse qui per tot saecula fuerint; eosdem animos, easdem corporis uires, eadem arma gerere. se quoque eundem dictatorem Mam. Aemilium esse qui antea Ueientium Fidenatiumque adiunctis Faliscis ad Nomentum exercitus fuderit, [4] et magistrum equitum A. Cornelium eundem in acie fore qui priore bello tribunus militum, Larte Tolumnio rege Ueientium in conspectu duorum exercituum occiso, spolia opima Iouis Feretrii templo intulerit. [5] proinde memores secum triumphos, secum spolia, secum uictoriam esse, cum hostibus scelus legatorum contra ius gentium interfectorum, caedem in pace Fidenatium colonorum, indutias ruptas, septimam infelicem defectionem, arma caperent. [6] simul castra castris coniunxissent, satis confidere nec sceleratissimis hostibus diuturnum ex ignominia exercitus Romani gaudium fore, [7] et populum Romanum intellecturum quanto melius de re publica meriti sint qui se dictatorem tertium dixerint quam qui ob ereptum censurae regnum labem secundae dictaturae suae imposuerint. [8] uotis deinde nuncupatis profectus mille et quingentos passus citra Fidenas castra locat, dextra montibus, laeua Tiberi amne saeptus. [9] T. Quinctium Poenum legatum occupare montes iubet occultumque id iugum capere, quod ab tergo hostibus foret. [10] [p. 4053]ipse postero die cum Etrusci pleni animorum ab pristini diei meliore occasione quam pugna in aciem processissent, cunctatus parumper dum speculatores referrent Quinctium euasisse in iugum propinquum arci Fidenarum, signa profert peditumque aciem instructam pleno gradu in hostem inducit; [11] magistro equitum praecipit ne iniussu pugnam incipiat: se cum opus sit equestri auxilio signum daturum; tum ut memor regiae pugnae, memor opimi doni Romulique ac Iouis Feretri rem gereret. legiones impetu ingenti confligunt. [12] Romanus odio accensus impium Fidenatem, praedonem Ueientem, ruptores indutiarum, cruentos legatorum infanda caede, respersos sanguine colonorum suorum, perfidos socios, imbelles hostes compellans, factis simul dictisque odium explet.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (18 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: