This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
55.
sed nulla erat consularis actio quam impediendo id quod petebant exprimerent, cum mira opportunitate Uolscos et Aequos praedatum extra fines exisse in agrum Latinum Hernicumque adfertur.
[2]
ad quod bellum ubi ex senatus consulto consules dilectum habere occipiunt, obstare tunc enixe tribuni, sibi plebique eam fortunam oblatam memorantes.
[3]
tres erant, et omnes acerrimi uiri generosique iam, ut inter plebeios. duo singuli singulos sibi consules adseruandos adsidua opera desumunt; uni contionibus data nunc detinenda, nunc concienda plebs.
[4]
nec dilectum consules nec comitia quae petebant tribuni expediebant. inclinante deinde se fortuna ad causam plebis, nuntii ueniunt arcem Caruentanam, dilapsis ad praedam militibus qui in praesidio erant, Aequos interfectis paucis custodibus arcis inuasisse;
[5]
alios recurrentes in arcem, alios palantes in agris caesos. ea aduersa ciuitati res uires tribuniciae actioni adiecit. nequiquam enim temptati ut tum denique desisterent impediendo bello, postquam non cessere nec publicae tempestati nec suae inuidiae, peruincunt ut senatus consultum fiat de tribunis militum creandis,
[6]
[p. 4084]certo tamen pacto ne cuius ratio haberetur qui eo anno tribunus plebis esset, neue quis reficeretur in annum tribunus plebis,
[7]
haud dubie Icilios denotante senatu, quos mercedem seditiosi tribunatus petere consulatum insimulabant. tum dilectus haberi bellumque omnium ordinum consensu apparari coeptum.
[8]
consules ambo profecti sint ad arcem Caruentanam, an alter ad comitia habenda substiterit, incertum diuersi auctores faciunt; illa pro certo habenda, in quibus non dissentiunt, ab arce Caruentana, cum diu nequiquam oppugnata esset, recessum, Uerruginem in Uolscis eodem exercitu receptam, populationesque et praedas et in Aequis et in Uolsco agro ingentes factas.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.