previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

34. de transitu in Italiam Gallorum haec accepimus: Prisco Tarquinio Romae regnante, Celtarum quae pars Galliae tertia est penes Bituriges summa imperii fuit; ii regem Celtico dabant. [2] Ambigatus is fuit, uirtute fortunaque cum sua, tum publica praepollens, quod in imperio eius Gallia adeo frugum hominumque fertilis fuit ut abundans multitudo uix regi uideretur posse. [3] hic magno natu ipse iam exonerare praegrauante turba regnum cupiens, Bellonesum ac Segouesum sororis filios impigros iuuenes missurum se esse in quas di dedissent auguriis sedes ostendit; [4] quantum ipsi uellent numerum hominum excirent ne qua gens arcere aduenientes posset. tum Segoueso sortibus dati Hercynei saltus; Belloueso haud paulo laetiorem in Italiam uiam di dabant. [5] is quod eius ex populis abundabat, Bituriges, Aruernos, Senones, Haeduos, Ambarros, Carnutes, Aulercos exciuit. profectus ingentibus peditum equitumque copiis in Tricastinos uenit. [6] [p. 5053]Alpes inde oppositae erant; quas inexsuperabiles uisas haud equidem miror, nulladum uia, quod quidem continens memoria sit, nisi de Hercule fabulis credere libet, superatas. [7] ibi cum uelut saeptos montium altitudo teneret Gallos, circumspectarentque quanam per iuncta caelo iuga in alium orbem terrarum transirent, religio etiam tenuit quod allatum est aduenas quaerentes agrum ab Saluum gente oppugnari. [8] Massilienses erant ii, nauibus a Phocaea profecti. id Galli fortunae suae omen rati, adiuuere ut quem primum in terram egressi occupauerant locum patientibus Saluis communirent. ipsi per Taurinos saltus <saltum>que Duriae Alpes transcenderunt; [9] fusisque acie Tuscis haud procul Ticino flumine, cum in quo consederant agrum Insubrium appellari audissent cognominem Insubribus pago Haeduorum, ibi omen sequentes loci condidere urbem; Mediolanium appellarunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (50 total)
  • Cross-references to this page (43):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Massilienses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mediolanium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Phocaea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Saltus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Saluvii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Segovesus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Taurini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tieinus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aedui
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Alpes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ambarri
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ambigatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Anio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Arverni
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aulerci
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bellovesus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bituriges
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Carnutes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Celtae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Celtico
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Galli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hercynii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Insubres
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Insubrius
    • The Princeton Encyclopedia of Classical Sites, LE PEGUE Drôme, France.
    • Harper's, Ambigātus
    • Harper's, Umbria
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), AE´DUI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), AMBARRI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ARVERNI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), BITU´RIGES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CARNU´TES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), GA´LLIA CISALPI´NA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), HERCY´NIA SILVA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), I´NSUBRES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MEDIOLA´NUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SA´LYES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TAURI´NI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TICINUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TRICASTI´NI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VENETIA
    • Smith's Bio, Ambiga'tus
    • Smith's Bio, Heracles or HERCULES
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (6):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: