This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
13. septimum primum pilum iam Tullius ducebat, neque erat in exercitu, qui quidem pedestria
stipendia fecisset, vir factis nobilior.
[2]
is praecedens
militum agmen ad tribunal pergit mirantique Sulpicio
non turbam magis quam turbae principem Tullium,
imperiis oboedientissimum militem,
[3?]
“si licet, dictator,” inquit “condemnatum se universus exercitus
a te ignaviae ratus et prope ignominiae causa destitutum sine armis oravit me ut suam causam apud te
agerem.
[4]
equidem, sicubi loco cessum, si terga data
hosti, si signa foede amissa obici nobis possent, tamen
[p. 398]
hoc a te impetrari aequum censerem ut nos virtute1 culpam nostram corrigere et abolere flagitii memoriam
nova gloria patereris.
[5]
etiam ad Alliam fusae legiones
eandem quam per pavorem amiserant patriam profectae postea a Veiis2 virtute reciperavere. nobis deum benignitate, felicitate tua populique Romani,
et res et gloria est integra.
[6]
quamquam de gloria
vix dicere ausim, si nos et hostes haud secus quam
feminas abditos intra vallum omnibus contumeliis
eludunt, et tu imperator noster—quod aegrius patimur—exercitum tuum sine animis, sine armis, sine
manibus iudicas esse, et, priusquam expertus nos
esses, de nobis ita desperasti ut te mancorum ac
debilium ducem iudicares esse.
[7]
quid enim aliud
esse causae credamus, cur veteranus dux, fortissimus
bello, compressis, quod aiunt, manibus sedeas? utcumque enim se habet res, te de nostra virtute
dubitasse videri quam nos de tua verius est.
[8]
sin
autem non tuum istuc sed publicum est consilium,
et consensus aliqui patrum, non Gallicum bellum,
nos ab urbe a penatibus nostris ablegatos tenet,
quaeso ut ea quae dicam non a militibus imperatori
dicta censeas sed a plebe patribus,—quae si, ut3 vos vestra habeatis consilia, sic se sua habituram dicat, quis tandem succenseat?
[9]
—milites nos esse, non servos vestros, ad bellum, non in exsilium missos;
si quis det signum, in aciem educat, ut viris ac
[p. 400]
Romanis dignum sit, pugnaturos; si nihil armis opus4 sit, otium Romae potius quam in castris acturos. haec dicta sint patribus.
[10]
te, imperator, milites tui oramus ut nobis pugnandi copiam facias. cum vincere cupimus, tum te duce vincere, tibi lauream
insignem deferre, tecum triumphantes urbem inire,
tuum sequentes currum Iovis optimi maximi templum
gratantes ovantesque adire.”
[11]
orationem Tulli exceperunt preces multitudinis, et undique ut signum
daret, ut capere arma iuberet, clamabant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.