This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
29. maiora iam hinc bella et viribus hostium et vel longinquitate regionum vel temporum
spatio1 quibus bellatum est dicentur. namque eo
anno adversus Samnites, gentem opibus armisque
validam, mota arma;
[2]
Samnitium bellum ancipiti
Marte gestum Pyrrhus hostis, Pyrrhum Poeni secuti.
quanta rerum moles! quotiens in extrema periculorum ventum, ut in hanc magnitudinem quae vix
sustinetur erigi imperium posset!
[3]
belli autem causa
cum Samnitibus Romanis, cum societate amicitiaque
iuncti essent, extrinsecus venit, non orta inter ipsos
est.
[4]
Samnites Sidicinis iniusta arma, quia viribus
plus poterant, cum intulissent, coacti inopes ad
[p. 456]
opulentiorum auxilium confugere Campanis sese2 coniungunt.
[5]
Campani magis nomen ad praesidium sociorum
quam vires cum attulissent, fluentes luxu ab duratis
usu armorum, in Sidicino pulsi agro in se deinde
molem omnem belli verterunt.
[6]
namque Samnites,
omissis Sidicinis ipsam arcem finitimorum Campanos
adorti, unde aeque facilis victoria, praedae atque
gloriae plus esset, Tifata, imminentes Capuae colles,
cum praesidio firmo occupassent, descendunt inde
quadrato agmine in planitiem quae Capuam Tifataque
interiacet.
[7]
ibi rursus acie dimicatum; adversoque
proelio Campani intra moenia compulsi, cum robore
iuventutis suae acciso nulla propinqua spes esset,
coacti sunt ab Romanis petere auxilium.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.